Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum (8,27-35)
In illo tempore: Egréssus est Iésus et discípuli eíus in castélla Cæsaréæ Philíppi; et in via interrogábat discípulos suos dicens eis: “Quem me dicunt esse hómines?” Qui respondérunt illi dicentes: “Ioánnem Baptístam, álii Elíam, álii vero unum de prophétis.” Et ipse interrogábat eos: “Vos vero quem me dícitis esse?” Respóndens Petrus ait ei: “Tu es Christus.” Et comminátus est eis, ne cui dícerent de illo. Et cœpit docére illos: “Opórtet Fílium hóminis multa pati et reprobári a senióribus et a summis sacerdótibus et scribis et occídi et post tres dies resúrgere”; et palam verbum loquebátur. Et apprehéndens eum Petrus cœpit increpáre eum. Qui convérsus et videns discípulos suos comminátus est Petro et dicit: “Váde retro me, Sátana, quóniam non sapis, quæ Dei sunt, sed quæ sunt hóminum.” Et convocáta turba cum discípulis suis, dixit eis: “Si quis vult post me sequi, déneget semetípsum et tollat crucem suam et sequátur me. Qui enim volúerit ánimam suam salvam fácere, perdet eam; qui autem perdíderit ánimam suam propter me et evangélium, salvam eam fáciet.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel