The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

Sabbato 23 Maii 2026, Hebdomada VII Paschæ,
   Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum (9,30-37)
   
   In illo tempore: Profécti de monte Iesus et discipuli eius peragrábant Galilǽam; nec volébat quemquam scire. Docébat enim discípulos suos et dicébat illis: “Fílius hóminis tráditur in manus hóminum, et occídent eum, et occísus post tres dies resúrget.” At illi ignorábant verbum et timébant eum interrogáre. Et venérunt Caphárnaum. Qui cum domi esset, interrogábat eos: “Quid in via tractabátis?” At illi tacébant. Síquidem inter se in via disputáverant, quis esset maíor. Et résidens vocávit Duódecim et ait illis: “Si quis vult primus esse, erit ómnium novíssimus et ómnium miníster.” Et accípiens púerum, státuit eum in médio eórum; quem ut compléxus esset, ait illis: “quísquis unum ex huiúsmodi púeris recéperit in nómine meo, me récipit; et, quicúmque me suscéperit, non me súscipit, sed eum qui me misit.”
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut