The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
    Léctio sancti Evangélii secúndum Mattháeum (1,1-17)
   
   Liber generatiónis Iésu Christi fílii David fílii Ábraham. Ábraham génuit Ísaac, Ísaac autem génuit Iácob, Iácob autem génuit Iúdam et fratres eíus,  Iúdas autem génuit Phares et Zara de Thamar, Phares autem génuit Esrom, Esrom autem génuit Aram, Aram autem génuit Amínadab, Amínadab autem génuit Naásson, Naásson autem génuit Salmon, Salmon autem génuit Booz de Rahab, Booz autem génuit Obed ex Ruth, Obed autem génuit Iésse, Iésse autem génuit David regem. David autem génuit Salomónem ex ea, quæ fuit Uríæ, Sálomon autem génuit Róboam, Róboam autem génuit Abíam, Abía autem génuit Asa, Asa autem génuit Iosáphat, Iosáphat autem génuit Ióram, Ióram autem génuit Ozíam, Ozías autem génuit Ioátham, Ioátham autem génuit Achaz, Achaz autem génuit Ezechíam, Ezechías autem génuit Manássen, Manásses autem génuit Amon, Amon autem génuit Iósiam, Iósias autem génuit Iechóniam et fratres eíus in transmigratióne Babylónis. Et post transmigratiónem Babylónis Iechónias génuit Saláthiel, Saláthiel autem génuit Zoróbabel,  Zoróbabel autem génuit Abíud, Abíud autem génuit Eliáchim, Eliáchim autem génuit Azor, Azor autem génuit Sadoc, Sadoc autem génuit Achim, Achim autem génuit Elíud, Elíud autem génuit Eleázar, Eleázar autem génuit Matthan, Matthan autem génuit Iácob, Iácob autem génuit Ióseph virum Maríæ, de qua natus est Iésus, qui vocátur Christus. Omnes ergo generatiónes ab Ábraham usque ad David generatiónes quattuórdecim; et a David usque ad transmigratiónem Babylónis generatiónes quattuórdecim; et a transmigratióne Babylónis usque ad Christum generatiónes quattuórdecim.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut