Feria V 9 Iulii 2026, Hebdomada XIV per annum,
   Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (10,34-39)
   
   In illo tempore: Dixit Iesus apostolis suis: Nolíte arbitrári quia vénerim míttere pacem in terram; non veni pacem míttere sed gládium. Veni enim separáre hóminem advérsus patrem suum et fíliam advérsus matrem suam et nurum advérsus socrum suam: et inimíci hóminis doméstici eíus. Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus; et, qui amat fílium aut fíliam super me, non est me dignus; et, qui non áccipit crucem suam et séquitur me, non est me dignus. Qui invénerit ánimam suam, perdet illam; et, qui perdíderit ánimam suam propter me, invéniet eam.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   

Retour en haut