Feria III 7 Iulii 2026, Hebdomada XIV per annum,
   Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (11,25-30)
   
   In illo témpore: Respóndens Iésus dixit: “Confíteor tibi, Pater, Dómine cæli et terræ, quia abscondísti hæc a sapiéntibus et prudéntibus et revelásti ea párvulis. Ita, Pater, quóniam sic fuit plácitum ante te. Ómnia mihi trádita sunt a Patre meo; et nemo novit Fílium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Fílius et cui volúerit Fílius reveláre. Veníte ad me, omnes, qui laborátis et oneráti estis, et ego refíciam vos. Tóllite íugum meum super vos et díscite a me, quia mitis sum et húmilis corde, et inveniétis réquiem animábus vestris. Íugum enim meum suáve, et onus meum leve est.”
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   

Retour en haut