The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

Sabbato 23 Maii 2026, Hebdomada VII Paschæ,
   Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (13,1-9)
   
   In illo die éxiens Iésus de domo sedébat secus mare; et congregátæ sunt ad eum turbæ multæ, ita ut in navículam ascéndens sedéret, et omnis turba stabat in litóre. Et locútus est eis multa in parábolis dicens: “Ecce éxiit, qui séminat, semináre. Et dum séminat, quædam cecidérunt secus viam, et venérunt vólucres et comedérunt ea. Ália autem cecidérunt in petrósa, ubi non habébant terram multam, et contínuo exórta sunt, quia non habébant altitúdinem terræ; sole autem orto, æstuavérunt et, quia non habébant radícem, aruérunt. Ália autem cecidérunt in spinas, et crevérunt spinæ et suffocavérunt ea. Ália vero cecidérunt in terram bonam et dabant fructum: áliud centésimum, áliud sexagésimum, áliud tricésimum. Qui habet aures, áudiat.”
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut