The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

Sabbato 23 Maii 2026, Hebdomada VII Paschæ,
   Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (14,1-12)
   
   In illo témpore audívit Heródes tetrárcha famam Iésu et ait púeris suis: " Hic est Ioánnes Baptísta; ipse surréxit a mórtuis, et ídeo virtútes operántur in eo ". Heródes enim ténuit Ioánnem et alligávit eum et pósuit in cárcere propter Herodíadem uxórem Philíppi fratris sui. Dicébat enim illi Ioánnes: " Non licet tibi habére eam ". Et volens illum occídere, tímuit pópulum, quia sicut prophétam eum habébant. Die autem natális Heródis saltávit fília Herodíadis in médio et plácuit Heródi, unde cum iuraménto pollícitus est ei dare, quodcúmque postulásset. At illa, præmónita a matre sua: " Da mihi, inquit, hic in disco caput Ioánnis Baptístæ ". Et contristátus rex propter iuraméntum et eos, qui páriter recumbébant, iússit dari misítque et decollávit Ioánnem in cárcere; et allátum est caput eíus in disco et datum est puéllæ, et tulit matri suæ. Et accedéntes discípuli eíus tulérunt corpus et sepeliérunt illud et veniéntes nuntiavérunt Iésu.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut