The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

Feria II 25 Maii 2026, Hebdomada VIII per annum,
   Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (14,13-21)
   
   In illo tempore: Cum audisset Iesus mortem loánnis Baptistæ secéssit inde in navícula in locum desértum seórsum; et cum audíssent, turbæ secútæ sunt eum pedéstres de civitátibus. Et éxiens vidit turbam multam et misértus est eórum et curávit lánguidos eórum. Véspere autem facto, accessérunt ad eum discípuli dicéntes: “Desértus est locus, et hora iam prætériit; dimítte turbas, ut eúntes in castélla emant sibi escas.” Iésus autem dixit eis: “Non habent necésse ire; date illis vos manducáre.” Illi autem dicunt ei: “Non habémus hic nisi quinque panes et duos pisces.” Qui ait: “Afférte illos mihi huc.” Et cum iussísset turbas discúmbere supra fenum, accéptis quinque pánibus et duóbus píscibus, aspíciens in cælum benedíxit et fregit et dedit discípulis panes, discípuli autem turbis. Et manducavérunt omnes et saturáti sunt; et tulérunt relíquias fragmentórum duódecim cóphinos plenos. Manducántium autem fuit númerus fere quinque mília virórum, excéptis muliéribus et párvulis.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
Retour en haut