The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
   Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (16,13-19)
   
   In illo tempore: Venit Iésus in partes Cæsaréæ Philíppi et interrogábat discípulos suos dicens: “Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis?” At illi dixérunt: “Álii Ioánnem Baptístam, álii autem Elíam, álii vero Ierémiam, aut unum ex prophétis.” Dicit illis: “Vos autem quem me esse dícitis?” Respóndens Simon Petrus dixit: “Tu es Christus, Fílius Dei vivi.” Respóndens autem Iésus dixit ei: “Beátus es, Simon Barióna, quia caro et sanguis non revelávit tibi sed Pater meus, qui in cælis est. Et ego dico tibi: Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam; et portæ ínferi non prævalébunt advérsum eam. Tibi dabo claves regni cælórum; et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum in cælis, et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum in cælis.”
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut