The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
   Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (16,21-27)
   
   In illo tempore: Cœpit Iésus osténdere discípulis suis quia opórteret eum ire Hierosólymam et multa pati a senióribus et princípibus sacerdótum et scribis et occídi et tértia die resúrgere. Et assúmens eum Petrus cœpit increpáre illum dicens: “Absit a te, Dómine; non erit tibi hoc.” Qui convérsus dixit Petro: “Váde post me, Sátana! Scándalum es mihi, quia non sapis ea, quæ Dei sunt, sed ea, quæ hóminum!” Tunc Iésus dixit discípulis suis: “Si quis vult post me veníre, ábneget semetípsum et tollat crucem suam et sequátur me. Qui enim volúerit ánimam suam salvam fácere, perdet eam; qui autem perdíderit ánimam suam propter me, invéniet eam. Quid enim prodest hómini, si mundum univérsum lucrétur, ánimæ vero suæ detriméntum patiátur? Aut quam dabit homo commutatiónem pro ánima sua? Fílius enim hóminis ventúrus est in glória Patris sui cum ángelis suis, et tunc reddet unicuíque secúndum opus eíus.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut