Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (16,24-27)
In illo tempore: Dixit Iesus discípulis suis: “Si quis vult post me veníre, ábneget semetípsum et tollat crucem suam et sequátur me. Qui enim volúerit ánimam suam salvam fácere, perdet eam; qui autem perdíderit ánimam suam propter me, invéniet eam. Quid enim prodest hómini, si mundum univérsum lucrétur, ánimæ vero suæ detriméntum patiátur? Aut quam dabit homo commutatiónem pro ánima sua? Fílius enim hóminis ventúrus est in glória Patris sui cum ángelis suis, et tunc reddet unicuíque secúndum opus eíus.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel