Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (17,14-20)
In illo tempore: Accéssit ad Iesum homo génibus provolútus ante eum et dicens: “Dómine, miserére fílii mei, quia lunáticus est et male pátitur; nam sæpe cadit in ignem et crebro in aquam. Et óbtuli eum discípulis tuis, et non potuérunt curáre eum.” Respóndens autem Iésus ait: “O generátio incrédula et pervérsa, quoúsque ero vobíscum? Úsquequo pátiar vos? Afférte huc illum ad me.” Et increpávit eum Iésus, et éxiit ab eo dæmónium, et curátus est puer ex illa hora. Tunc accessérunt discípuli ad Iésum secréto et dixérunt: “quáre nos non potúimus eícere illum?” Ille autem dicit illis: “Própter módicam fidem vestram. Amen quippe dico vobis: Si habuéritis fidem sicut granum sinápis, dicétis monti huic: ‘Tránsi hinc illuc!’, et transíbit, et nihil impossíbile erit vobis.”
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel