The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
   Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (2,13-18)
   
   Cum recessíssent Magi, ecce ángelus Dómini appáret in somnis Ióseph dicens: “Súrge et áccipe púerum et matrem eíus et fuge in Ægýptum et esto ibi, usque dum dicam tibi; futúrum est enim ut Heródes quærat púerum ad perdéndum eum.” Qui consúrgens accépit púerum et matrem eíus nocte et recéssit in Ægýptum et erat ibi usque ad óbitum Heródis, ut adimplerétur, quod dictum est a Dómino per prophétam dicéntem: “Ex Ægýpto vocávi fílium meum.” Tunc Heródes videns quóniam illúsus esset a Magis, irátus est valde et mittens óccidit omnes púeros, qui erant in Béthlehem et in ómnibus fínibus eíus, a bimátu et infra, secúndum tempus, quod exquisíerat a Magis. Tunc adimplétum est, quod dictum est per Ierémiam prophétam dicéntem: “Vox in Rama audíta est, plorátus et ululátus multus: Rachel plorans fílios suos, et nóluit consolári, quia non sunt.”
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut