Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (20,1-16a)
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc: Símile est enim regnum cælórum hómini patri famílias, qui éxiit primo mane condúcere operários in víneam suam; conventióne autem facta cum operáriis ex denário diúrno, misit eos in víneam suam. Et egréssus circa horam tértiam vidit álios stantes in foro otiósos et illis dixit: ‘Ite et vos in víneam; et, quod iústum fúerit, dabo vobis.’ Illi autem abiérunt. Íterum autem éxiit circa sextam et nonam horam et fecit simíliter. Circa undécimam vero éxiit et invénit álios stantes et dicit illis: ‘Quid hic statis tota die otiósi?’ Dicunt ei: ‘quia nemo nos condúxit.’ Dicit illis: ‘Ite et vos in víneam.’ Cum sero autem factum esset, dicit dóminus víneæ procuratóri suo: ‘Voca operários et redde illis mercédem incípiens a novíssimis usque ad primos.’ Et cum veníssent, qui circa undécimam horam vénerant, accepérunt sínguli denárium. Veniéntes autem primi arbitráti sunt quod plus essent acceptúri; accepérunt autem et ipsi sínguli denárium. Accipiéntes autem murmurábant advérsus patrem famílias dicéntes: ‘Hi novíssimi una hora fecérunt, et pares illos nobis fecísti, qui portávimus pondus diéi et æstum!’ At ille respóndens uni eórum dixit: ‘Ámice, non fácio tibi iniúriam; nonne ex denário convenísti mecum? Tolle, quod tuum est, et vade; volo autem et huic novíssimo dare sicut et tibi. Aut non licet mihi, quod volo, fácere de meis? An óculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?’ Sic erunt novíssimi primi, et primi novíssimi.”
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel