Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (22,34-40)
In illo témpore: Audiéntes pharisǽi quod siléntium imposuísset Iesus sadducǽis, convenérunt in unum. Et interrogávit unus ex eis Legis doctor, tentans eum: «Magíster, quod est mandátum magnum in Lege?» Ait autem illi: «“Díliges Dóminum Deum tuum in toto corde tuo et in tota ánima tua et in tota mente tua”. Hoc est magnum et primum mandátum. Secúndum autem símile est huic: “Díliges próximum tuum sicut te ipsum”. In his duóbus mandátis univérsa Lex pendet et prophétæ».
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel