Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (4,1-11)
In illo tempore: Iésus ductus est in desértum a Spíritu, ut tentarétur a Diábolo. Et cum ieiunásset quadragínta diébus et quadragínta nóctibus, póstea esúriit. Et accédens tentátor dixit ei: “Si Fílius Dei es, dic, ut lápides isti panes fiant.” Qui respóndens dixit: “Scríptum est: ‘Non in pane solo vivet homo, sed in omni verbo, quod procédit de ore Dei.’” Tunc assúmit eum Diábolus in sanctam civitátem et státuit eum supra pinnáculum templi et dicit ei: “Si Fílius Dei es, mitte te deórsum. Scriptum est enim: ‘Ángelis suis mandábit de te, et in mánibus tollent te, ne forte offéndas ad lápidem pedem tuum.’” Ait illi Iésus: “Rúrsum scriptum est: ‘Non tentábis Dóminum Deum tuum.’” Íterum assúmit eum Diábolus in montem excélsum valde et osténdit ei ómnia regna mundi et glóriam eórum et dicit illi: “Hæc tibi ómnia dabo, si cadens adoráveris me.” Tunc dicit ei Iésus: “Váde, Sátanas! Scriptum est enim: ‘Dóminum Deum tuum adorábis et illi soli sérvies.’” Tunc relíquit eum Diábolus, et ecce ángeli accessérunt et ministrábant ei.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel