The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

Dominica 24 Maii 2026, Hebdomada VII Paschæ,
   Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (5,27-32)
   
   In illo tempore : Dixit Iesus discipulis suis : Audístis quia dictum est: ‘Non mœcháberis.’ Ego autem dico vobis: Omnis, qui víderit mulíerem ad concupiscéndum eam, iam mœchátus est eam in corde suo. Quod si óculus tuus dexter scandalízat te, érue eum et proíce abs te; éxpedit enim tibi, ut péreat unum membrórum tuórum, quam totum corpus tuum mittátur in gehénnam. Et si déxtera manus tua scandalízat te, abscíde eam et proíce abs te; éxpedit enim tibi, ut péreat unum membrórum tuórum, quam totum corpus tuum ábeat in gehénnam. Dictum est autem: ‘Quicúmque dimíserit uxórem suam, det illi libéllum repúdii.’ Ego autem dico vobis: Omnis, qui dimíserit uxórem suam, excépta fornicatiónis causa, facit eam mœchári; et, qui dimíssam dúxerit, adúlterat.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut