The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
   Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (7,21-29)
   
   In illo témpore: Dixit Iesus discípulis suis: Non omnis, qui dicit mihi: ‘Dómine, Dómine’, intrábit in regnum cælórum, sed qui facit voluntátem Patris mei, qui in cælis est. Multi dicent mihi in illa die: ‘Dómine, Dómine, nonne in tuo nómine prophetávimus, et in tuo nómine dæmónia eiécimus, et in tuo nómine virtútes multas fécimus?’ Et tunc confitébor illis: Numquam novi vos; discédite a me, qui operámini iniquitátem. Omnis ergo, qui audit verba mea hæc et facit ea, assimilábitur viro sapiénti, qui ædificávit domum suam supra petram. Et descéndit plúvia, et venérunt flúmina, et flavérunt venti et irruérunt in domum illam, et non cécidit; fundáta enim erat supra petram. Et omnis, qui audit verba mea hæc et non facit ea, símilis erit viro stulto, qui ædificávit domum suam supra arénam. Et descéndit plúvia, et venérunt flúmina, et flavérunt venti et irruérunt in domum illam, et cécidit, et fuit ruína eíus magna.” Et factum est, cum consummásset Iésus verba hæc, admirabántur turbæ super doctrínam eíus; erat enim docens eos sicut potestátem habens, et non sicut scribæ eórum.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut