Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

   v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
   
   r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
   
   Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Allelúia.
   
Hymnus
O memoriále mortis Dómini,
panis vivus vitam præstans hómini,
præsta meæ menti de te vívere
et te illi semper dulce sápere.
   
Pie pelicáne, Iesu Dómine,
me immúndum munda tuo sánguine,
cuius una stilla salvum fácere
totum mundum quit ab omni scélere.
   
Jesu, quem velatum nunc adspicio,
oro fiat illud, quod tam sitio :
ut te revelata cernens facie,
visu sim beatus tuæ gloriæ. Amen.
   Ant. 1. Atténdite, univérsi pópuli, et vidéte dolórem meum.
   Ant. 1.
Psalmus 114 (116A)
Gratiarum actio
Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei (Act 14, 22).
   Diléxi, quóniam exáudit Dóminus * vocem deprecatiónis meæ.
   
   Quia inclinávit aurem suam mihi, * cum in diébus meis invocábam.
   
   Circumdedérunt me funes mortis, * et angústiæ inférni invenérunt me.
   
   Tribulatiónem et dolórem invéni et nomen Dómini invocábam: * «O Dómine, líbera ánimam meam».
   
   Miséricors Dóminus et iustus, * et Deus noster miserétur.
   
   Custódiens párvulos Dóminus; * humiliátus sum, et salvum me fáciet.
   
   Convértere, ánima mea, in réquiem tuam, * quia Dóminus benefécit tibi;
   
   quia erípuit ánimam meam de morte, óculos meos a lácrimis, * pedes meos a lapsu.
   
   Ambulábo coram Dómino * in regióne vivórum.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Atténdite, univérsi pópuli, et vidéte dolórem meum.
   Ant.
   Ant. 2. Iesus Christus diléxit nos, et lavit nos a peccátis nostris in sánguine suo.
   Ant. 2.
Psalmus 120 (121)
Custos populi
Non esurient amplius, neque sitient amplius, neque cadet super illos sol neque ullus æstus (Ap 7, 16).
   Levábo óculos meos in montes: * unde véniet auxílium mihi?
   
   Auxílium meum a Dómino, * qui fecit cælum et terram.
   
   Non dabit in commotiónem pedem tuum, * neque dormitábit, qui custódit te.
   
   Ecce non dormitábit neque dórmiet, * qui custódit Israel.
   
   Dóminus custódit te, Dóminus umbráculum tuum, * ad manum déxteram tuam.
   
   Per diem sol non percútiet te, * neque luna per noctem.
   
   Dóminus custódiet te ab omni malo; * custódiet ánimam tuam Dóminus.
   
   Dóminus custódiet intróitum tuum et éxitum tuum * ex hoc nunc et usque in sǽculum.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Iesus Christus diléxit nos, et lavit nos a peccátis nostris in sánguine suo.
   Ant.
   Ant. 3. Crucem tuam adorámus, Dómine, et sanctam resurrectiónem tuam laudámus et glorificámus: ecce enim propter lignum venit gáudium in univérso mundo.
   Ant. 3.
Canticum (Ap 15, 3-4)
Hymnus adorationis
   Magna et mirabília ópera tua, * Dómine Deus omnípotens;
   
   iustæ et veræ viæ tuæ, * Rex géntium!
   
   Quis non timébit, Dómine, * et glorificábit nomen tuum?
   
   Quia solus Sanctus, quóniam omnes gentes vénient et adorábunt in conspéctu tuo, * quóniam iudícia tua manifestáta sunt.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Crucem tuam adorámus, Dómine, et sanctam resurrectiónem tuam laudámus et glorificámus: ecce enim propter lignum venit gáudium in univérso mundo.
   Ant.
Lectio brevis (1 Petr 2, 21b-24)
   Christus passus est pro vobis vobis relínquens exémplum, ut sequámini vestígia eius: qui peccátum non fecit, nec invéntus est dolus in ore ipsíus; qui cum maledicerétur, non remaledicébat, cum paterétur, non comminabátur, commendábat autem iuste iudicánti; qui peccáta nostra ipse pértulit in córpore suo super lignum, ut peccátis mórtui iustítiæ viverémus; cuius livóre sanáti estis.
   
Responsorium breve
Loco responsorii dicitur:
   Christus factus est pro nobis obœdiens usque ad mortem, mortem autem crucis.
   
   Ant. Cum inimíci essémus, reconciliáti sumus Deo per mortem Fílii eius.
   Ant.
Canticum Evangelicum (Lc 1, 46-55)
Exultatio animæ in Domino
   Magníficat ✠ * ánima mea Dóminum,
   
   et exsultávit spíritus meus * in Deo salvatóre meo,
   
   quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. * Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generationes,
   
   quia fecit mihi magna, qui potens est, * et sanctum nomen eius,
   
   et misericórdia eius in progénies et progénies * timéntibus eum.
   
   Fecit poténtiam in bráchio suo, * dispérsit supérbos mente cordis sui;
   
   depósuit poténtes de sede * et exaltávit húmiles;
   
   esuriéntes implévit bonis * et dívites dimísit inánes.
   
   Suscépit Israel púerum suum, * recordátus misericórdiæ,
   
   sicut locútus est ad patres nostros, * Abraham et sémini eius in sǽcula.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Cum inimíci essémus, reconciliáti sumus Deo per mortem Fílii eius.
   Ant.
Preces
Pro precibus laudabiliter adhibetur oratio universalis, quæ invenitur in Missali pro hac die. Tamen ad libitum sumi possunt preces quæ hic proponuntur, vel tacita oratio fieri potest secundum intentiones ibi enuntiatas.
   Dómini nostri Iesu Christi mortem pie commemorántes, ex qua mundo vita proflúxit, Deum Patrem deprecémur, dicéntes:
   
Per mortem Fílii tui exáudi nos, Dómine.
   Ecclésiam tuam coadúna.
   
   Papam nostrum N. tuére.
   
   Cunctos órdines et fidéles pópuli tui Spíritu sanctífica.
   
   Catechumenórum fidem et intelléctum adáuge.
   
   Cóngrega christiános.
   
   Iudǽos ad redemptiónis perduc plenitúdinem.
   
   In Christum non credéntes luce claritátis tuæ illústra.
   
   Te negántibus signa tuæ pietátis in rebus creátis revéla.
   
   Rempúblicam moderántium mentes et corda dírige.
   
   Omnes tribulátos consoláre.
   
   Defúnctis succúrre.
   
Pater noster
Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
   Réspice, quǽsumus, Dómine, super hanc famíliam tuam, pro qua Dóminus noster Iesus Christus non dubitávit mánibus tradi nocéntium, * et crucis subíre torméntum. Qui tecum.
   
   Dóminus vobíscum.
   
   r. Et cum spíritu tuo.
   
   Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
   
   r. Amen.
   
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
   v. Ite in pace. r. Deo grátias.
   
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
Retour en haut