v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
 
 r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
 
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Allelúia.
 
Hymnus
Iam surgit hora tértia, qua Christus ascéndit crucem; nil ínsolens mens cógitet, inténdat afféctum precis.
Qui corde Christum súscipit, innóxium sensum gerit votísque præstat sédulis Sanctum meréri Spíritum.
Hæc hora, quæ finem dedit diri vetérno críminis; hinc iam beáta témpora cœpére Christi grátia.
Iesu, tibi sit glória, qui morte victa prænites, cum Patre et almo Spíritu, in sempitérna sǽcula. Amen.
 Ant. Christus surréxit a mórtuis, iam non móritur, allelúia.
 Ant.
Psalmus 118 (119), 17-24
III (Ghimel)
 Bénefac servo tuo, et vivam * et custódiam sermónem tuum.
 
 Revéla óculos meos, * et considerábo mirabília de lege tua.
 
 Incola ego sum in terra, * non abscóndas a me præcépta tua.
 
 Defécit ánima mea in desiderándo iudícia tua * in omni témpore.
 
 Increpásti supérbos; * maledícti, qui errant a præcéptis tuis.
 
 Aufer a me oppróbrium et contémptum, * quia testimónia tua servávi.
 
 Etsi príncipes sedent et advérsum me loquúntur, * servus tamen tuus exercétur in iustificatiónibus tuis.
 
 Nam et testimónia tua delectátio mea, * et consílium meum iustificatiónes tuæ.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Christus surréxit a mórtuis, iam non móritur, allelúia.
 Ant.
Lectio brevis (1 Cor 12, 13)
 In uno Spíritu omnes nos in unum corpus baptizáti sumus, sive Iudæi sive Græci sive servi sive líberi, et omnes unum Spíritum potáti sumus.
 
 v. Hæc dies quam fecit Dóminus, allelúia. r. Exsultémus et lætémur in ea, allelúia.
 
 Orémus.
 
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
 
 Deus, qui diversitátem géntium in confessióne tui nóminis adunásti, da, ut renátis fonte baptísmatis una sit fides méntium et píetas actiónum. Per Dóminum.
 
 Dóminus vobíscum.
 
 r. Et cum spíritu tuo.
 
 Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
 
 r. Amen.
 
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.