Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

   v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
   
   r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
   
   Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Allelúia.
   
Hymnus
Lætáre, cælum, désuper, appláude, tellus ac mare: Christus resúrgens post crucem vitam dedit mortálibus.
Iam tempus accéptum redit, dies salútis cérnitur, quo mundus Agni sánguine refúlsit a calígine.
Mors illa, mortis pássio, est críminis remíssio; illæ ́ sa virtus pérmanet, victus dedit victóriam.
Nostræ fuit gustus spei hic, ut fidéles créderent se posse post resúrgere, vitam beátam súmere.
Nunc ergo pascha cándidum causa bonórum tálium colámus omnes strénue tanto repléti múnere.
Esto perénne méntibus paschále, Iesu, gáudium, et nos renátos grátiæ tuis triúmphis ággrega.
Iesu, tibi sit glória, qui morte victa prǽnites, cum Patre et almo Spíritu, in sempitérna sǽcula. Amen.
   Ant. 1. Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.
   Ant. 1.
Psalmus 30 (31), 2-17. 20-25
Afflicti supplicatio cum fiducia
Pater, in manus tuas commendo spiritum meum (Lc 23, 46).
I
   In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum; * in iustítia tua líbera me.
   
   Inclína ad me aurem tuam, * accélera, ut éruas me.
   
   Esto mihi in rupem præsídii et in domum munítam, * ut salvum me fácias.
   
   Quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu * et propter nomen tuum dedúces me et pasces me.
   
   Edúces me de láqueo, quem abscondérunt mihi, * quóniam tu es fortitúdo mea.
   
   In manus tuas comméndo spíritum meum; * redemísti me, Dómine, Deus veritátis.
   
   Odísti observántes vanitátes supervácuas, * ego autem in Dómino sperávi.
   
   Exsultábo et lætábor in misericórdia tua, * quóniam respexísti humilitátem meam;
   
   agnovísti necessitátes ánimæ meæ, nec conclusísti me in mánibus inimíci; * statuísti in loco spatióso pedes meos.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.
   Ant.
   Ant. 2. Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.
   Ant. 2.
II
   Miserére mei, Dómine, quóniam tríbulor; conturbátus est in mæróre óculus meus, * ánima mea et venter meus.
   
   Quóniam defécit in dolóre vita mea * et anni mei in gemítibus;
   
   infirmáta est in paupertáte virtus mea, * et ossa mea contabuérunt.
   
   Apud omnes inimícos meos factus sum oppróbrium et vicínis meis valde et timor notis meis: * qui vidébant me foras, fugiébant a me.
   
   Oblivióni a corde datus sum tamquam mórtuus; * factus sum tamquam vas pérditum.
   
   Quóniam audívi vituperatiónem multórum: * horror in circúitu;
   
   in eo dum convenírent simul advérsum me, * auférre ánimam meam consiliáti sunt.
   
   Ego autem in te sperávi, Dómine; dixi: «Deus meus es tu, * in mánibus tuis sortes meæ».
   
   Eripe me de manu inimicórum meórum * et a persequéntibus me;
   
   illústra fáciem tuam super servum tuum, * salvum me fac in misericórdia tua.
   
   [Dómine, non confúndar, quóniam invocávi te; * erubéscant ímpii et obmutéscant in inférno.
   
   Muta fiant lábia dolósa, quæ loquúntur advérsus iústum protérva * in supérbia et in abusióne.]
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.
   Ant.
   Ant. 3. Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.
   Ant. 3.
III
   Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, * quam abscondísti timéntibus te.
   
   Perfecísti eis, qui sperant in te, * in conspéctu filiórum hóminum.
   
   Abscóndes eos in abscóndito faciéi tuæ * a conturbatióne hóminum;
   
   próteges eos in tabernáculo * a contradictióne linguárum.
   
   Benedíctus Dóminus, * quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi in civitáte muníta.
   
   Ego autem dixi in trepidatióne mea: * «Præcísus sum a conspéctu oculórum tuórum».
   
   Verúmtamen exaudísti vocem oratiónis meæ, * dum clamárem ad te.
   
   Dilígite Dóminum, omnes sancti eius: fidéles consérvat Dóminus * et retríbuit abundánter faciéntibus supérbiam.
   
   Viríliter ágite, et confortétur cor vestrum, * omnes, qui sperátis in Dómino.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.
   Ant.
In primo nocturno, anno II
De Actibus Apostolórum 4, 32 - 5, 16
   Multitúdinis autem credéntium erat cor et ánima una, nec quisquam eórum, quæ possidébant, áliquid suum esse dicébat, sed erant illis ómnia commúnia. Et virtúte magna reddébant apóstoli testimónium resurrectiónis Dómini Iesu, et grátia magna erat super ómnibus illis.
   
   Neque enim quisquam egens erat inter illos; quotquot enim possessóres agrórum aut domórum erant, vendéntes afferébant prétia eórum, quæ vendébant, et ponébant ante pedes apostolórum; dividebátur autem síngulis, prout cuíque opus erat. Ioseph autem qui cognominátus est Bárnabas ab apóstolis – quod est interpretátum fílius Consolatiónis – Levítes, Cýprius génere, cum habéret agrum, véndidit et áttulit pecúniam et pósuit ante pedes apostolórum.
   
   Vir autem quidam nómine Ananías cum Sapphíra uxóre sua véndidit agrum et subtráxit de prétio, cónscia quoque uxóre, et áfferens partem quamdam ad pedes apostolórum pósuit. Dixit autem Petrus: «Ananía, cur implévit Sátanas cor tuum mentíri te Spirítui Sancto et subtráhere de prétio agri? Nonne manens tibi manébat et venúmdatum in tua erat potestáte? Quare posuísti in corde tuo hanc rem? Non es mentítus homínibus sed Deo!» Audiens autem Ananías hæc verba cécidit et exspirávit; et factus est timor magnus in omnes audiéntes. Surgéntes autem iúvenes involvérunt eum et efferéntes sepeliérunt. Factum est autem quasi horárum trium spátium, et uxor ipsíus nésciens, quod factum fúerat, introívit. Respóndit autem ei Petrus: «Dic mihi si tanti agrum vendidístis?» At illa dixit: «Etiam, tanti.» Petrus autem ad eam: «Quid est quod convénit vobis tentáre Spíritum Dómini? Ecce pedes eórum, qui sepeliérunt virum tuum, ad óstium et éfferent te.» Conféstim cécidit ante pedes eius et exspirávit; intrántes autem iúvenes invenérunt illam mórtuam et efferéntes sepeliérunt ad virum suum. Et factus est timor magnus super univérsam ecclésiam et in omnes, qui audiérunt hæc.
   
   Per manus autem apostolórum fiébant signa et prodígia multa in plebe; et erant unanímiter omnes in pórticu Salomónis. Ceterórum autem nemo audébat coniúngere se illis, sed magnificábat eos pópulus; magis autem addebántur credéntes Dómino multitúdines virórum ac mulíerum, ita ut et in platéas efférrent infírmos et pónerent in léctulis et grabátis, ut, veniénte Petro, saltem umbra illíus obumbráret quemquam eórum. Concurrébat autem et multitúdo vicinárum civitátum Ierúsalem, afferéntes ægros et vexátos ab spirítibus immúndis, qui curabántur omnes.
   
   r. Surgens Iesus Dóminus noster, stans in médio discipulórum suórum, dixit: Pax vobis, allelúia. * Gavísi sunt discípuli, viso Dómino, allelúia. v. Surréxit Dóminus de sepúlcro, qui pro nobis pepéndit in ligno. * Gavísi sunt. v. Glória Patri. * Gavísi sunt.
   
In secundo nocturno, anno II
Ex Homilíis Eusébii Gallicáni mónachi (Hom. 14, 1-2: CCL 101, 165-166)
   Agnum et mirábile Paschæ baptísmi sacraméntum iam dudum étiam in véteri lege nóvimus consecrátum. Célebre a sæculis est, cum beátus Móyses pópulum Dómini de terra Ægýpti et de iugo indígnæ servitútis edúceret; célebre est: ad plebis tránsitum Rubri maris, profúndum natúra rerum obstupescénte patuísse. Hic primo loco diligéntius inspiciámus: quid talis sérvitus, vel quid talis tránsitus, ædificatiónis possit afférre. Quia et beátus Apóstolus dicit: Hæc ómnia in figúra facta sunt nostri, cælésti auctoritáte confírmat, illíus témporis signa atque mirácula, ad futúræ redemptiónis pertinuísse mystéria; sic enim ait: Patres nostri omnes sub nube fuérunt, et omnes in Móyse baptizáti sunt in nube et in mari.
   
   Nostris ergo iam tunc sub illíus pópuli ducátu, nostris cómmodis militábat divína virtus, prædíves in benefíciis sed semper dítior in promíssis. Dux quidem erat eis beátus Móyses, sed eos, in colúmna lucis et nubis, Fílius et Spíritus Sanctus præcedébat. Hoc loco agnoscámus imprímis: quod plebs, quæ præpósitos suos studet audíre, Deum séquitur et per Dei hóminem pérvenit ad salútem; ergo fílii Israel ad libertátis et quiétis et regni sedem per diffíciles itúri vias, dum Móysi ducis et sacerdótis sui non reluctántur império, Dei meruére comitátum.
   
   Nec immérito eos hostis non áttigit: lux præcéssit, fluctus expávit; sic enim Prophéta testátur: Et increpávit, inquit, mare Rubrum et recéssit, et íterum: Mare vidit et fugit. Quid vidit? Hoc útique: quod in baptísmo credi debet. Sine dúbio illud terríbile profúndum ad secrétum assisténtis inhórruit maiestátis et ad præséntiam sui cessit auctóris. Secúndum hæc, sic et nos vítia et crímina relinquámus, et currat unusquísque nostrum inténto corde post Christum; auctórem peccáti diábolum, christiánus non timébit. Talis est enim natúra et infírmitas inimíci: te recedénte cedit et post dorsum tuum, si legem Dómini tamquam Móysen sequáris, intercédit. Ecce hostem, quem fugísse, vicísse est.
   
   r. Virtúte magna reddébant apóstoli * Testimónium resurrectiónis Iesu Christi Dómini nostri, allelúia, allelúia. v. In omnem terram exívit sonus eórum et in fines orbis terræ verba eórum. * Testimónium. v. Glória Patri. * Testimónium.
   
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
   Dóminus vobíscum.
   
   r. Et cum spíritu tuo.
   
   Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
   
   r. Amen.
   
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
Retour en haut