Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

   v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
   
   r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
   
   Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Allelúia.
   
Hymnus
Lætáre, cælum, désuper, appláude, tellus ac mare: Christus resúrgens post crucem vitam dedit mortálibus.
Iam tempus accéptum redit, dies salútis cérnitur, quo mundus Agni sánguine refúlsit a calígine.
Mors illa, mortis pássio, est críminis remíssio; illæ ́ sa virtus pérmanet, victus dedit victóriam.
Nostræ fuit gustus spei hic, ut fidéles créderent se posse post resúrgere, vitam beátam súmere.
Nunc ergo pascha cándidum causa bonórum tálium colámus omnes strénue tanto repléti múnere.
Esto perénne méntibus paschále, Iesu, gáudium, et nos renátos grátiæ tuis triúmphis ággrega.
Iesu, tibi sit glória, qui morte victa prǽnites, cum Patre et almo Spíritu, in sempitérna sǽcula. Amen.
   Ant. 1. Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.
   Ant. 1.
Psalmus 38 (39)
Ægrotantis deprecatio
Vanitati creatura subiecta est... propter eum qui subiecit eam in spe (Rom 8, 20).
I
   Dixi: «Custódiam vias meas, * ut non delínquam in lingua mea;
   
   ponam ori meo custódiam, * donec consístit peccátor advérsum me».
   
   Tacens obmútui et sílui absque ullo bono, * et dolor meus renovátus est.
   
   Concáluit cor meum intra me, * et in meditatióne mea exársit ignis.
   
   Locútus sum in lingua mea: * «Notum fac mihi, Dómine, finem meum;
   
   et númerum diérum meórum quis est, * ut sciam quam brevis sit vita mea».
   
   Ecce paucórum palmórum fecísti dies meos, * et spátium vitæ meæ tamquam níhilum ante te.
   
   Etenim univérsa vánitas omnis homo constitútus est. * Etenim ut imágo pertránsit homo.
   
   Étenim vánitas est et concitátur; * thesaurízat et ignórat quis congregábit ea.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.
   Ant.
   Ant. 2. Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.
   Ant. 2.
   Etenim vánitas est et concitátur; * thesaurízat et ignórat quis congregábit ea.
   
II
   Et nunc quæ est exspectátio mea, Dómine? * Spes mea apud te est.
   
   Ab ómnibus iniquitátibus meis érue me, * oppróbrium insipiénti ne ponas me.
   
   Obmútui et non apériam os meum, * quóniam tu fecísti.
   
   Amove a me plagas tuas: * ab ictu manus tuæ ego deféci.
   
   In increpatiónibus, propter iniquitátem, corripuisti hominem, et tabéscere fecísti sicut tínea desiderabília eius. * Etenim vánitas omnis homo.
   
   Exáudi oratiónem meam, Dómine, * et clamórem meum áuribus pércipe.
   
   Ad lácrimas meas ne obsurdéscas, quóniam ádvena ego sum apud te, * peregrínus sicut omnes patres mei.
   
   Avértere a me, ut refrígerer, * priúsquam ábeam et non sim ámplius.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.
   Ant.
   Ant. 3. Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.
   Ant. 3.
Psalmus 51
Contra calumniatorem
Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor 1,31).
   Quid gloriáris in malítia, * qui potens es iniquitáte?
   
   Tota die insídias cogitásti; * lingua tua sicut novácula acúta, qui facis dolum.
   
   Dilexísti malítiam super benignitátem, mendácium magis quam loqui æquitátem. * Dilexísti ómnia verba perditiónis, lingua dolósa.
   
   Proptérea Deus déstruet te in finem; evéllet te et emigrábit te de tabernáculo * et radícem tuam de terra vivéntium.
   
   Vidébunt iústi et timébunt * et super eum ridébunt:
   
   “Ecce homo, qui non pósuit Deum refúgium suum, sed sperávit in multitúdine divitiárum suárum * et præváluit in insídiis suis.”
   
   Ego autem sicut virens olíva in domo Dei. Sperávi in misericórdia Dei * in ætérnum et in sǽculum sǽculi.
   
   Confitébor tibi in sǽculum, quia fecísti; et exspectábo nomen tuum, quóniam bonum est; * in conspéctu sanctórum tuórum
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.
   Ant.
In primo nocturno, anno II
De Actibus Apostolórum 6, 1-15
   In diébus autem illis, crescénte número discipulórum, factus est murmur Græcórum advérsus Hebræos, eo quod neglegeréntur in ministério cotidiáno víduæ eórum.
   
   Convocántes Duódecim multitúdinem discipulórum, dixérunt: «Non est æquum nos derelinquéntes verbum Dei ministráre mensis; consideráte vero, fratres, viros ex vobis boni testimónii septem plenos Spíritu et sapiéntia, quos constituémus super hoc opus; nos vero oratióni et ministério verbi instántes érimus.»
   
   Et plácuit sermo coram omni multitúdine, et elegérunt Stéphanum, virum plenum fide et Spíritu Sancto, et Philíppum et Próchorum et Nicánorem et Timónem et Pármenam et Nicoláum prosélytum Antiochénum, quos statuérunt ante conspéctum apostolórum, et orántes imposuérunt eis manus. Et verbum Dei crescébat, et multiplicabátur númerus discipulórum in Ierúsalem valde; multa étiam turba sacerdótum obœdiébat fídei.
   
   Stéphanus autem plenus grátia et virtúte faciébat prodígia et signa magna in pópulo. Surrexérunt autem quidam de synagóga quæ appellátur Libertinórum et Cyrenénsium et Alexandrinórum et eórum qui erant a Cilícia et Asia, disputántes cum Stéphano, et non póterant resístere sapiéntiæ et Spirítui quo loquebátur. Tunc submisérunt viros qui dícerent: «Audívimus eum dicéntem verba blasphéma in Móysen et Deum»; et commovérunt plebem et senióres et scribas, et concurréntes rapuérunt eum et adduxérunt in concílium et statuérunt testes falsos dicéntes: «Homo iste non cessat loqui verba advérsus locum sanctum et legem; audívimus enim eum dicéntem quóniam Iesus Nazarénus hic déstruet locum istum et mutábit consuetúdines quas trádidit nobis Móyses.» Et intuéntes eum omnes qui sedébant in concílio, vidérunt fáciem eius tamquam fáciem ángeli.
   
   r. Stéphanus autem, plenus grátia et fortitúdine, * Faciébat signa magna et prodígia in pópulo, allelúia, allelúia. v. Stéphanus vidit cælos apértos, vidit et introívit. * Faciébat. v. Glória Patri. * Faciébat.
   
In secundo nocturno, anno II
Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi (Sermo Guelferbytanus 16, 1-2: PLS 2, 579-580)
   Ecce Dóminus íterum post resurrectiónem ápparens discípulis intérrogat apóstolum Petrum; et compéllit ter confitéri amórem, qui ter negáverat per timórem. Resurréxit carne Christus, et spíritu Petrus; quia cum morerétur patiéndo Christus, mórtuus erat negándo Petrus. Resuscitátur a mórtuis Dóminus Christus; resuscitávit de amóre suo Petrum. Interrogávit confiténtis amórem, et ei oves suas commendávit. Quid enim Petrus præstáret Christo, in eo quod amábat Christum? Si amet te Christus, tibi prodest, non Christo; et si ames Christum, tibi prodest, non Christo. Volens tamen Dóminus Christus osténdere, ubi hómines débeant osténdere quia amant Christum, in suis óvibus commendávit, satis evidénter apéruit: Amas me? Amo. Pasce oves meas. Amémus nos, et Christum amámus.
   
   Si fratrem quem vides non díligis, Deum quem non vides quómodo dilígere potes? Amándo oves, osténde amórem habére pastóris; nam et ipsæ oves membra sunt pastóris. Ut membra eius essent oves, ovis esse dignátus est; ut membra eius essent oves, sicut ovis ad immolándum ductus est: ut membra eius essent oves de illo dictum est: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccáta mundi. Sed magna in isto agno fortitúdo. Vis nosse quanta appáruit in isto agno fortitúdo? Crucifíxus est agnus, et victus est leo. Vidéte et consideráte qua virtúte Dóminus Christus mundum regit, qui morte sua diábolum vicit.
   
   Amémus ergo illum, nihil nobis sit eo cárius. Putátis ergo quia nos non intérrogat Dóminus? Petrus solus méruit interrogári, et non nos? Quando illa léctio légitur, unusquísque christiánus interrogátur in corde suo. Quando ergo audis Dóminum dicéntem: Petre, amas me? spéculum puta et atténde ibi te. Nam quid áliud ipse Petrus quam figúram gerébat Ecclésiæ? Dóminus ergo quando Petrum interrogábat, nos interrogábat, Ecclésiam interrogábat.
   
   r. Audívi vocem de cælo tamquam vocem tonítrui magni, allelúia: * Regnábit Deus noster in ætérnum, allelúia, quia facta est salus et virtus et potéstas Christi eius, allelúia, allelúia. v. Vidi ángelum Dei volántem per médium cæli, voce magna clamántem et dicéntem: * Regnábit. v. Glória Patri. * Regnábit.
   
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
   Dóminus vobíscum.
   
   r. Et cum spíritu tuo.
   
   Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
   
   r. Amen.
   
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
Retour en haut