v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
 
 r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
 
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Allelúia.
 
Hymnus
Lætáre, cælum, désuper, appláude, tellus ac mare: Christus resúrgens post crucem vitam dedit mortálibus.
Iam tempus accéptum redit, dies salútis cérnitur, quo mundus Agni sánguine refúlsit a calígine.
Mors illa, mortis pássio, est críminis remíssio; illæ ́ sa virtus pérmanet, victus dedit victóriam.
Nostræ fuit gustus spei hic, ut fidéles créderent se posse post resúrgere, vitam beátam súmere.
Nunc ergo pascha cándidum causa bonórum tálium colámus omnes strénue tanto repléti múnere.
Esto perénne méntibus paschále, Iesu, gáudium, et nos renátos grátiæ tuis triúmphis ággrega.
Iesu, tibi sit glória, qui morte victa prǽnites, cum Patre et almo Spíritu, in sempitérna sǽcula. Amen.
 Ant. 1. Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.
 Ant. 1.
Psalmus 43 (44)
Populi calamitates
In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos (Rom 8, 37).
I
 Deus, áuribus nostris audívimus; † patres nostri annuntiavérunt nobis * opus, quod operátus es in diébus eórum, in diébus antíquis.
 
 Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos, * afflixísti pópulos et dilatásti eos.
 
 Nec enim in gládio suo possedérunt terram, * et bráchium eórum non salvávit eos;
 
 sed déxtera tua et bráchium tuum et illuminátio vultus tui, * quóniam complacuísti in eis.
 
 Tu es rex meus et Deus meus, * qui mandas salútes Iacob.
 
 In te inimícos nostros proiécimus * et in nómine tuo conculcávimus insurgéntes in nos.
 
 Non enim in arcu meo sperábo, * et gládius meus non salvábit me.
 
 Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos * et odiéntes nos confudísti.
 
 In Deo gloriábimur tota die * et in nómine tuo confitébimur in sæculum.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.
 Ant.
 Ant. 2. Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.
 Ant. 2.
II
 Nunc autem reppulísti et confudísti nos * et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.
 
 Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, * et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.
 
 Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum * et in géntibus dispersísti nos.
 
 Vendidísti pópulum tuum sine lucro, * nec dítior factus es in commutatióne eórum.
 
 Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, * subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.
 
 Posuísti nos similitúdinem in géntibus, * commotiónem cápitis in pópulis.
 
 Tota die verecúndia mea contra me est, * et confúsio faciéi meæ coopéruit me,
 
 a voce exprobrántis et obloquéntis, * a fácie inimíci et ultóris.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.
 Ant.
 Ant. 3. Exsúrge, Dómine, et iúdica causam tuam.
 Ant. 3.
III
 Hæc ómnia venérunt super nos,† nec oblíti sumus te; * et iníque non égimus in testaméntum tuum.
 
 Et non recéssit retro cor nostrum, * nec declinavérunt gressus nostri a via tua;
 
 sed humiliásti nos in loco vúlpium * et operuísti nos umbra mortis.
 
 Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri * et si expandérimus manus nostras ad deum aliénum,
 
 nonne Deus requíret ista? * Ipse enim novit abscóndita cordis.
 
 Quóniam propter te mortificámur tota die, * æstimáti sumus sicut oves occisiónis.
 
 Evígila, quare obdórmis, Dómine? * Exsúrge et ne repéllas in finem.
 
 Quare fáciem tuam avértis, * oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ?
 
 Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra, * conglutinátus est in terra venter noster.
 
 Exsúrge, Dómine, ádiuva nos * et rédime nos propter misericórdiam tuam.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Exsúrge, Dómine, et iúdica causam tuam.
 Ant.
In primo nocturno, anno II
De Actibus Apostolórum 7, 1-16
 Dixit princeps sacerdótum: «Si hæc ita se habent?» Stéphanus ait: «Viri fratres et patres, audíte. Deus glóriæ appáruit patri nostro Abraham, cum esset in Mesopotámia, priúsquam morarétur in Charran, et dixit ad illum: Exi de terra tua et de cognatióne tua, et veni in terram quam tibi monstrávero. Tunc egréssus de terra Chaldæórum habitávit in Charran.
 
 Et inde postquam mórtuus est pater eius, tránstulit illum in terram istam, in qua nunc vos habitátis, et non dedit illi hereditátem in ea nec passum pedis et repromísit dare illi eam in possessiónem et sémini eius post ipsum, cum non habéret fílium. Locútus est autem sic Deus: Erit semen eius áccola in terra aliéna, et servitúti eos subícient et male tractábunt annis quadringéntis; et gentem, cui servíerint, iudicábo ego, dixit Deus, et post hæc exíbunt et desérvient mihi in loco isto. Et dedit illi testaméntum circumcisiónis; et sic génuit Isaac et circumcídit eum die octáva, et Isaac Iacob, et Iacob duódecim patriárchas. Et patriárchæ æmulántes Ioseph vendidérunt in Ægýptum; et erat Deus cum eo, et erípuit eum ex ómnibus tribulatiónibus eius, et dedit ei grátiam et sapiéntiam in conspéctu pharaónis regis Ægýpti, et constítuit eum præpósitum super Ægýptum et super omnem domum suam. Venit autem fames in univérsam Ægýptum et Chánaan et tribulátio magna, et non inveniébant cibos patres nostri.
 
 Cum audísset autem Iacob esse fruméntum in Ægýpto, misit patres nostros primum; et in secúndo cógnitus est Ioseph a frátribus suis, et manifestátum est pharaóni genus Ioseph. Mittens autem Ioseph accersívit Iacob patrem suum et omnem cognatiónem in animábus septuagínta quinque, et descéndit Iacob in Ægýptum. Et defúnctus est ipse et patres nostri, et transláti sunt in Sichem et pósiti sunt in sepúlcro quod emit Abraham prétio argénti a fíliis Hemmor in Sichem.»
 
 r. Vidébant omnes Stéphanum qui erant in concílio, * Et intuebántur vultum eius, tamquam vultum ángeli stantis inter illos, allelúia, allelúia. v. Stéphanus autem, plenus grátia et fortitúdine, faciébat prodígia et signa magna in pópulo. * Et intuebántur. v. Glória Patri. * Et intuebántur.
 
In secundo nocturno, anno II
Ex Homilía Melitónis Sardiáni epíscopi in Pascha (Nn. 2-7: J. of Th. St. 61, 1960, 77; cf. SC 123, 60- 64)
 Intellégite, caríssimi: novum est et vetus paschále mystérium, ætérnum et temporále, corruptíbile et incorruptíbile, mortále et immortále. Vetus iuxta Legem, novum iuxta Verbum; temporáneum figúra, ætérnum grátia; corruptíbile ovis immolatióne, incorruptíbile vita Dómini; mortále eius sepúltura in terra, immortále eius resurrectióne a mórtuis. Vetus quidem est Lex, sed novum Verbum; temporális figúra, ætérna grátia; corruptíbilis ovis, incorruptíbilis Dóminus qui immolátus est ut agnus, resurréxit ut Deus. Nam tamquam ovis ad occisiónem ductus est, nec tamen ovis erat, et sicut agnus sine voce, nec tamen agnus erat.
 
 Figúra enim tránsiit et véritas est invénta: pro agno Deus, et pro ove homo, in hómine autem Christus qui cóntinet ómnia. Ergo immolátio ovis et celebrátio paschæ et scriptúra Legis finem habuérunt Christum Iesum, propter quem ómnia in Lege véteri contingébant, magis vero in órdine novo.
 
 Lex enim facta est Verbum, et antíqua facta est nova (útraque autem e Sion et Ierúsalem egréssa), et præcéptum transívit in grátiam, et figúra in veritátem, et agnus in Fílium et ovis in hóminem, et homo in Deum.
 
 r. María Magdaléna et áltera María ibant dilúculo ad monuméntum. Iesum quem quritis, non est hic, surréxit sicut locútus est, * Præcédet vos in Galilæam; ibi eum vidébitis, allelúia, allelúia. v. Cito eúntes, dícite discípulis eius et Petro quia surréxit Dóminus. * Præcédet. v. Glória Patri. * Præcédet.
 
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
 Dóminus vobíscum.
 
 r. Et cum spíritu tuo.
 
 Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
 
 r. Amen.
 
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.