Feria II 26 Octobris 2026, Hebdomada XXX per annum,
Celebrátio litúrgica (Ordo)
De EaActive(Anglia) St CHAD and St CEDD, bishops
   Genesis (1,1-19)
   
   In princípio creávit Deus cælum et terram. Terra autem erat inánis et vácua, et ténebræ super fáciem abýssi, et spíritus Dei ferebátur super aquas. Dixítque Deus: “Fiat lux.” Et facta est lux. Et vidit Deus lucem quod esset bona et divísit Deus lucem ac ténebras. Appellavítque Deus lucem Diem et ténebras Noctem. Factúmque est véspere et mane, dies unus. Dixit quoque Deus: “Fiat firmaméntum in médio aquárum et dívidat aquas ab aquis.” Et fecit Deus firmaméntum divisítque aquas, quæ erant sub firmaménto, ab his, quæ erant super firmaméntum. Et factum est ita. Vocavítque Deus firmaméntum Cælum. Et factum est véspere et mane, dies secúndus. Dixit vero Deus: “Congregéntur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum, et appáreat árida.” Factúmque est ita. Et vocávit Deus áridam Terram congregationésque aquárum appellávit Mária. Et vidit Deus quod esset bonum. Et ait Deus: “Gérminet terra herbam viréntem et herbam faciéntem semen et lignum pomíferum fáciens fructum iúxta genus suum, cuíus semen in semetípso sit super terram.” Et factum est ita. Et prótulit terra herbam viréntem et herbam afferéntem semen iúxta genus suum lignúmque fáciens fructum, qui habet in semetípso seméntem secúndum spéciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum. Et factum est véspere et mane, dies tértius. Dixit autem Deus: “Fiant luminária in firmaménto cæli, ut dívidant diem ac noctem et sint in signa et témpora et dies et annos, ut lúceant in firmaménto cæli et illúminent terram.” Et factum est ita. Fecítque Deus duo magna luminária: lumináre maíus, ut præésset diéi, et lumináre minus, ut præésset nocti, et stellas. Et pósuit eas Deus in firmaménto cæli, ut lucérent super terram et præéssent diéi ac nocti et divíderent lucem ac ténebras. Et vidit Deus quod esset bonum. Et factum est véspere et mane, dies quartus.
   


Recherche de Pièces
Défiler vers le haut