Hora incipit absolute a prima antiphona.
annotation: 2d;
%%
(f3) CO(fc)tí(efg)di(f)e(f) *() a(f)pud(f) vos(f) e(f)ram(ghg) in(fe~) tem(f)plo(g) do(gho)cens,(g) (;) et(g) non(i) me(i) te(j)nu(ig)í(hg)stis;(f) (;) et(f) ec(h)ce(h) fla(g)gel(f)lá(g)tum(h) dú(g)ci(f)tis(e) ad(f) cru(f)ci(h)fi(g)gén(f)dum.(f) (::)
E(h) u(h) o(h) u(g) a(ef) e.(f) (::)

 Ant. Cotídie apud vos eram in templum docens, et non me tenuístis; et ecce flagellátum dúcitis ad crucifigéndum.
 Ant.
Psalmus 119 (120)
Desiderium pacis
In tribulatione patientes, orationi instantes (Rom 12, 12).
 Ad Dóminum, cum tribulárer, clamávi, * et exaudívit me.
 
 Dómine, líbera ánimam meam a lábiis mendácii, * a lingua dolósa.
 
 Quid detur tibi aut quid apponátur tibi, * lingua dolósa?
 
 Sagíttæ poténtis acútæ * cum carbónibus iuniperórum.
 
 Heu mihi, quia peregrinátus sum in Mosoch, * habitávi ad tabemácula Cedar!
 
 Multum íncola fuit ánima mea * cum his, qui odérunt pacem.
 
 Ego eram pacíficus; * cum loquébar, illi impugnábant me.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
Psalmus 120 (121)
Custos populi
Non esurient amplius, neque sitient amplius, neque cadet super illos sol neque ullus æstus (Ap 7, 16).
 Levábo óculos meos in montes: * unde véniet auxílium mihi?
 
 Auxílium meum a Dómino, * qui fecit cælum et terram.
 
 Non dabit in commotiónem pedem tuum, * neque dormitábit, qui custódit te.
 
 Ecce non dormitábit neque dórmiet, * qui custódit Israel.
 
 Dóminus custódit te, † Dóminus umbráculum tuum, * ad manum déxteram tuam.
 
 Per diem sol non percútiet te, * neque luna per noctem.
 
 Dóminus custódiet te ab omni malo; * custódiet ánimam tuam Dóminus.
 
 Dóminus custódiet intróitum tuum et éxitum tuum * ex hoc nunc et usque in sǽculum.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
Psalmus 121 (122)
Civitas sancta Ierusalem
Accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis, Ierusalem cælestem (Hebr 12, 22).
 Lætátus sum in eo quod dixérunt mihi: * « In domum Dómini íbimus. »
 
 Stantes iam sunt pedes nostri * in portis tuis, Ierúsalem.
 
 Ierúsalem, quæ ædificáta est ut cívitas, * sibi compácta in idípsum.
 
 Illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini, * testimónium Israel, ad confiténdum nómini Dómini.
 
 Quia illic sedérunt sedes ad iudícium, * sedes domus David.
 
 Rogáte, quæ ad pacem sunt Ierúsalem: * « Secúri sint diligéntes te!
 
 Fiat pax in muris tuis, * et secúritas in túrribus tuis! »
 
 Propter fratres meos et próximos meos * loquar: « Pax in te! »
 
 Propter domum Dómini Dei nostri * exquíram bona tibi.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
annotation: ;
%%
(f3) a/. Co(fc)tí(efg)di(f)e(f) () a(f)pud(f) vos(f) e(f)ram(ghg) in(fe~) tem(f)plo(g) do(gho)cens,(g) (;) et(g) non(i) me(i) te(j)nu(ig)í(hg)stis;(f) (;) et(f) ec(h)ce(h) fla(g)gel(f)lá(g)tum(h) dú(g)ci(f)tis(e) ad(f) cru(f)ci(h)fi(g)gén(f)dum.(f)
(::)
%%
(f3) a/. Co(fc)tí(efg)di(f)e(f) () a(f)pud(f) vos(f) e(f)ram(ghg) in(fe~) tem(f)plo(g) do(gho)cens,(g) (;) et(g) non(i) me(i) te(j)nu(ig)í(hg)stis;(f) (;) et(f) ec(h)ce(h) fla(g)gel(f)lá(g)tum(h) dú(g)ci(f)tis(e) ad(f) cru(f)ci(h)fi(g)gén(f)dum.(f)
(::)
 Ant. Cotídie apud vos eram in templum docens, et non me tenuístis; et ecce flagellátum dúcitis ad crucifigéndum.
 Ant.
%%
(c4) CHRI(e)stus(deDC) Dó(d)mi(de)nus(e) *(,) fac(g)tus(gh) est(h) o(gf)bœ́(g)di(fe)ens(e,) us(eddo)que(c) ad(de) mor(e)tem,(e,) mor(f)tem(d) au(c)tem(de) cru(ddo)cis.(c) (::)
(c4) CHRI(e)stus(deDC) Dó(d)mi(de)nus(e) *(,) fac(g)tus(gh) est(h) o(gf)bœ́(g)di(fe)ens(e,) us(eddo)que(c) ad(de) mor(e)tem,(e,) mor(f)tem(d) au(c)tem(de) cru(ddo)cis.(c) (::)
 v. Christus Dóminus factus est pro nobis obœ́diens usque ad mortem, mortem autem crucis.
 
"Oremus" omittitur, et sub silentio concluditur.
 Réspice, quǽsumus, Dómine, super hanc famíliam tuam, † pro qua Dóminus noster Iesus Christus non dubitávit mánibus tradi nocéntium, * et crucis subíre torméntum. Qui tecum.