Die 4 aprilis
 1. Sancti Isidóri, epíscopi et Ecclésiæ doctóris, qui, fratris sui Leándri discípulus, eídem succéssit in sede Hispalénsi in Hispánia Bætica, multa scripsit erudíte, plura congregávit rexítque concília atque cathólicæ fídei zelo et ecclesiásticæ disciplínæ observántiæ sapiénter se trádidit.
 
 2. Thessalonícæ in Macedónia, sanctórum mártyrum Agathopódi, diáconi, et Theodúli, lectóris, qui, sub Maximiáno imperatóre, Faustíni pr sidis iussu ob christiánæ fídei confessiónem, alligáto ad collum saxo, in mare demérsi sunt.
 
 3. Medioláni in Ligúria, deposítio sancti Ambrósii, epíscopi, qui die Sábbati Sancti Christo victóri mortis occúrrit. Ipsíus autem memória die ordinatiónis séptima decémbris recólitur.
 
 4. Constantinópoli, sancti Platónis, hegúmeni, qui plures annos advérsus sacrórum Imáginum eversóres invícto ánimo decertávit et cum Theodósio nepóte célebre monastérium Studíta ordinávit.
 
 5 *. Pictávii in Aquitánia, sancti Petri, epíscopi, qui Ordinis Fontisbraldénsis inítia fovit et, iniúste a sede amótus, Calviníaci exsul óbiit.
 
 6 *. Sicli in Sicília, beáti Guliélmi Cuffitelli, eremítæ, qui, ludis venatóriis relíctis, quinquagínta septem annos in solitúdine et in egestáte transégit.
 
 7. Panórmi in Sicília Itáliæ, sancti Benedícti Massarari, ob córporis colórem Nigri cognomináti, qui, primum eremíta, dein religiósus in Ordine Fratrum Minórum, húmilem in ómnibus et divínæ Providéntiæ fídei semper plenum se exhíbuit.
 
 8 *. Cátanæ item in Sicília, beáti Ioséphi Benedícti Dusmet, epíscopi, ex Ordine Sancti Benedícti, qui cultum divínum, christiánam plebis institutiónem ac cleri zelum alácriter fovit et in témpore pestiléntiæ auxílium ægrótis præstitit.
 
 9 *. In loco Rljustrel prope Fátimam in Lusitánia, beáti Francísci Marto, qui, adhuc puer in brevi morbo consúmptus, suavitáte morum, in ærúmnis atque in fide perseverántia, necnon assiduitáte in oratióne enítuit.
 
 10 *. Rhégii Iúlii in Calábria Itáliæ, beáti Caietáni Catanoso, presbyteri, qui Congregatiónem instítuit Sorórum Veronicárum a Vultu Sancto in grátiam páuperum et derelictórum.
 
 Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
 
 r. Deo grátias.
 
 v. Pretiósa in conspéctu Dómini, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
 
Lectio brevis (Is 50, 5-7)
 Dóminus Deus apéruit mihi aurem; ego autem non rebellávi, retrórsum non ábii. Dorsum meum dedi percutiéntibus et genas meas velléntibus: fáciem meam non avérti ab increpatiónibus et sputis. Dóminus Deus auxiliátor meus; ídeo non sum confúsus, ídeo pósui fáciem meam ut petram duríssimam, et scio quóniam non confúndar.
 
 Verbum Dómini. r. Deo grátias.
 
 Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. r. Amen.
 
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
 
 Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. r. Amen.
 
 v. Ite in pace. r. Deo grátias.