Die 15 aprilis
 1. In Thrácia, sanctórum Theodóri et Pausilypi, mártyrum, qui sub Hadriáno imperatóre passi esse ferúntur.
 
 2. Myræ in Lycia, sancti Crescéntis, qui per ignem martyrium consummávit.
 
 3. In monte Aureo in Picéno Itáliæ, sancti Marónis, mártyris.
 
 4. Romæ apud sanctum Petrum, commemorátio sancti Abúndii, qui, teste sancto Gregório papa Magno, húmilis et fidélis mansionárius fuit huius ecclésiæ.
 
 5. Sescíaci in pago Constantiénsi Gálliæ, deposítio sancti Patérni, epíscopi Abrincénsis, qui multa monastéria fundávit et, septuagenárius ad sedem episcopálem eléctus, tandem in monastério ánimam Deo gratíssimus réddidit.
 
 6 *. In monastério Andeleiénsi in pago Baiocénsi in Normánnia, sancti Ortárii, abbátis, austeritátibus et oratióni déditi atque infírmis curándis ac paupéribus sublevándis assídui.
 
 7 *. Avenióne in Província Gálliæ, beáti Cæsaris de Bus, presbyteri, qui, e mundána vita convérsus, in prædicatiónem et catechésim se impéndit et Congregatiónem Patrum Doctrínæ Christiánæ fundávit, quæ fidélium institutióne glóriam Deo daret.
 
 8 *. In loco Kalawao in ínsula Molokáia Oceániæ, beáti Damiáni de Veuster, presbyteri e Congregatióne Missionariórum a Sanctis Córdibus Iesu et Maríæ, qui ad leprósis assidéndum eo se cóntulit ánimo, ut lepra tandem ipse corréptus occúmberet.
 
 Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
 
 r. Deo grátias.
 
 v. Pretiósa in conspéctu Dómini, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
 
Lectio brevis (1Cor15,13-14.16-17.20)
 Si resurréctio mortuórum non est, neque Christus suscitátus est! Si autem Christus non suscitátus est, inánis est ergo prædicátio nostra, inánis est et fides vestra. Nam si mórtui non resúrgunt, neque Christus resurréxit; quod si Christus non resurréxit, stulta est fides vestra; adhuc estis in peccátis vestris. Nunc autem Christus resurréxit a mórtuis, primítiæ dormiéntium.
 
 Verbum Dómini. r. Deo grátias.
 
 Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. r. Amen.
 
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
 
 Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. r. Amen.
 
 v. Ite in pace. r. Deo grátias.