v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
 
 r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
 
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Allelúia.
 
Hymnus
Lætáre, cælum, désuper, appláude, tellus ac mare: Christus resúrgens post crucem vitam dedit mortálibus.
Iam tempus accéptum redit, dies salútis cérnitur, quo mundus Agni sánguine refúlsit a calígine.
Mors illa, mortis pássio, est críminis remíssio; illæ ́ sa virtus pérmanet, victus dedit victóriam.
Nostræ fuit gustus spei hic, ut fidéles créderent se posse post resúrgere, vitam beátam súmere.
Nunc ergo pascha cándidum causa bonórum tálium colámus omnes strénue tanto repléti múnere.
Esto perénne méntibus paschále, Iesu, gáudium, et nos renátos grátiæ tuis triúmphis ággrega.
Iesu, tibi sit glória, qui morte victa prǽnites, cum Patre et almo Spíritu, in sempitérna sǽcula. Amen.
 Ant. 1. Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet.
 Ant. 1.
Psalmus 36
Sors malorum et iustorum
Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Mt 5,5)
I
 Noli æmulári in malignántibus * neque zeláveris faciéntes iniquitátem,
 
 quóniam tamquam fenum velóciter aréscent * et quemádmodum herba virens décident.
 
 Spera in Dómino et fac bonitátem, * et inhabitábis terram et pascéris in fide.
 
 Delectáre in Dómino, * et dabit tibi petitiónes cordis tui.
 
 Commítte Dómino viam tuam et spera in eo, * et ipse fáciet;
 
 et edúcet quasi lumen iustítiam tuam * et iudícium tuum tamquam merídiem.
 
 Quiésce in Dómino et exspécta eum; † noli æmulári in eo, qui prosperátur in via sua, * in hómine, qui mólitur insídias.
 
 Désine ab ira et derelínque furórem, * noli æmulári, quod vertit ad malum,
 
 quóniam qui malignántur, exterminabúntur, * sustinéntes autem Dóminum ipsi hereditábunt terram.
 
 Et adhuc pusíllum et non erit peccátor, * et quæres locum eíus et non invénies.
 
 Mansuéti autem hereditábunt terram * et delectabúntur in multitúdine pacis.
 
 Insidiábitur peccátor iústo * et stridébit super eum déntibus suis.
 
 Dóminus autem irridébit eum, * quóniam próspicit quod véniet dies eíus.
 
 Gládium evaginavérunt peccatóres, * intendérunt arcum suum,
 
 ut deíciant páuperem et ínopem, * ut trucídent recte ambulántes in via.
 
 Gládius eórum intrábit in corda ipsórum, * et arcus eórum confringétur.
 
 Mélius est módicum iústo * super divítias peccatórum multas,
 
 quóniam bráchia peccatórum conteréntur, * confírmat autem iústos Dóminus.
 
 Novit Dóminus dies immaculatórum, * et heréditas eórum in ætérnum erit.
 
 Non confundéntur in témpore malo * et in diébus famis saturabúntur.
 
 Quia peccatóres períbunt, † inimíci vero Dómini ut decor campórum defícient, * quemádmodum fumus defícient.
 
 Mutuátur peccátor et non solvet, * iústus autem miserétur et tríbuet.
 
 Quia benedícti eíus hereditábunt terram, * maledícti autem eíus exterminabúntur.
 
 A Dómino gressus hóminis confirmántur, * et viam eíus volet.
 
 Cum cecíderit, non collidétur, * quia Dóminus susténtat manum eíus.
 
 Iúnior fui et sénui † et non vidi iústum derelíctum * nec semen eíus quærens panem.
 
 Tota die miserétur et cómmodat, * et semen illíus in benedictióne erit.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet.
 Ant.
 Ant. 2. Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus.
 Ant. 2.
II
 Declína a malo et fac bonum, * et inhabitábis in sǽculum sǽculi,
 
 quia Dóminus amat iudícium * et non derelínquet sanctos suos.
 
 Iniústi in ætérnum disperíbunt, * et semen impiórum exterminábitur.
 
 Iústi autem hereditábunt terram * et inhabitábunt in sǽculum sǽculi super eam.
 
 Os iústi meditábitur sapiéntiam, * et lingua eíus loquétur iudícium;
 
 lex Dei eíus in corde ipsíus, * et non vacillábunt gressus eíus.
 
 Consíderat peccátor iústum * et quærit mortificáre eum;
 
 Dóminus autem non derelínquet eum in mánibus eíus * nec damnábit eum, cum iudicábitur illi.
 
 Exspécta Dóminum et custódi viam eíus, † et exaltábit te, ut hereditáte cápias terram; * cum exterminabúntur peccatóres, vidébis.
 
 Vidi ímpium superexaltátum * et elevátum sicut cedrum viréntem;
 
 et transívi, et ecce non erat, * et quæsívi eum, et non est invéntus.
 
 Obsérva innocéntiam et vide æquitátem, * quóniam est postéritas hómini pacífico.
 
 Iniústi autem disperíbunt simul, * postéritas impiórum exterminábitur.
 
 Salus autem iustórum a Dómino, * et protéctor eórum in témpore tribulatiónis.
 
 Et adiuvábit eos Dóminus et liberábit eos † et éruet eos a peccatóribus et salvábit eos, * quia speravérunt in eo.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus.
 Ant.
 Ant. 3. Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.
 Ant. 3.
III
 Os iusti meditábitur sapiéntiam, * et lingua eius loquétur iudícium;
 
 lex Dei eius in corde ipsíus, * et non vacillábunt gressus eius.
 
 Consíderat peccátor iustum * et quærit mortificáre eum;
 
 Dóminus autem non derelínquet eum in mánibus eius, * nec damnábit eum, cum iudicábitur illi.
 
 Exspécta Dóminum et custódi viam eius, et exaltábit te, ut hereditáte cápias terram; * cum exterminabúntur peccatóres, vidébis.
 
 Vidi ímpium superexaltátum * et elevátum sicut cedrum viréntem;
 
 et transívit, et ecce non erat, * et quæsívi eum, et non est invéntus.
 
 Obsérva innocéntiam et vide æquitátem, * quóniam est postéritas hómini pacífico.
 
 Iniústi autem disperíbunt simul, * postéritas impiórum exterminábitur.
 
 Salus autem iustórum a Dómino, * et protéctor eórum in témpore tribulatiónis.
 
 Et adiuvábit eos Dóminus et liberábit eos et éruet eos a peccatóribus et salvábit eos, * quia speravérunt in eo.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.
 Ant.
In primo nocturno, anno II
De Actibus Apostolórum 5, 17-42
 Exsúrgens autem princeps sacerdótum et omnes qui cum illo erant, quæ est hæresis sadducæórum, repléti sunt zelo et iniecérunt manus in apóstolos et posuérunt illos in custódia pública. Angelus autem Dómini per noctem apéruit iánuas cárceris et edúcens eos dixit: «Ite et stantes loquímini in templo plebi ómnia verba vitæ huius.» Qui cum audíssent, intravérunt dilúculo in templum et docébant. Advéniens autem princeps sacerdótum et qui cum eo erant, convocavérunt concílium et omnes senióres filiórum Israel et misérunt in cárcerem, ut adduceréntur illi. Cum veníssent autem minístri, non invenérunt illos in cárcere; revérsi autem nuntiavérunt dicéntes: «Cárcerem invénimus clausum cum omni diligéntia et custódes stantes ad iánuas, aperiéntes autem intus néminem invénimus!» Ut audiérunt autem hos sermónes, magistrátus templi et príncipes sacerdótum ambigébant de illis quidnam fíeret illud. Advéniens autem quidam nuntiávit eis: «Ecce viri quos posuístis in cárcere, sunt in templo stantes et docéntes pópulum.»
 
 Tunc ábiens magistrátus cum minístris adducébat illos, non per vim, timébant enim pópulum, ne lapidaréntur. Et cum adduxíssent illos, statuérunt in concílio. Et interrogávit eos princeps sacerdótum dicens: «Nonne præcipiéndo præcépimus vobis, ne docerétis in nómine isto? Et ecce replevístis Ierúsalem doctrína vestra et vultis indúcere super nos sánguinem hóminis istíus.»
 
 Respóndens príncipi sacerdótum Petrus et apóstoli dixérunt: «Obœdíre opórtet Deo magis quam homínibus. Deus patrum nostrórum suscitávit Iesum quem vos interemístis suspendéntes in ligno; hunc Deus Ducem et Salvatórem exaltávit déxtera sua ad dandam pæniténtiam Israel et remissiónem peccatórum. Et nos sumus testes horum verbórum, et Spíritus Sanctus quem dedit Deus obœdiéntibus sibi.»
 
 Hæc cum audíssent, dissecabántur et volébant interfícere illos. Surgens autem quidam in concílio pharisæus nómine Gamáliel, legis doctor honorábilis univérsæ plebi, iussit foras ad breve hómines fíeri dixítque ad illos: «Viri Israelítæ, atténdite vobis super homínibus istis quid actúri sitis. Ante hos enim dies éxstitit Theudas dicens esse se áliquem, cui consénsit virórum númerus círciter quadringentórum; qui occísus est, et omnes quicúmque credébant ei, dissipáti sunt et redácti sunt ad níhilum. Post hunc éxstitit Iudas Galilæus in diébus census et avértit pópulum post se; et ipse périit, et omnes quotquot consentiébant ei, dispérsi sunt. Et nunc dico vobis: Discédite ab homínibus istis et sínite illos. Quóniam si est ex homínibus consílium hoc aut opus hoc, dissolvétur; si vero ex Deo est, non potéritis dissólvere eos, ne forte et advérsus Deum pugnántes inveniámini!» Consensérunt autem illi et convocántes apóstolos, cæsis denuntiavérunt ne loqueréntur in nómine Iesu, et dimisérunt eos. Et illi quidem ibant gaudéntes a conspéctu concílii, quóniam digni hábiti sunt pro nómine contuméliam pati; et omni die in templo et circa domos non cessábant docéntes et evangelizántes Christum, Iesum.
 
 r. Surréxit pastor bonus, qui pósuit ánimam suam pro óvibus suis, * Et pro suo grege mori dignátus est, allelúia, allelúia, allelúia. v. Surréxit Dóminus de sepúlcro, qui pro nobis pepéndit in ligno. * Et. v. Glória Patri. * Et.
 
In secundo nocturno, anno II
Ex Oratiónibus Basílii Seleuciénsis epíscopi (Orat. in sanctum Pascha, 1.2: PG 28, 1082.1083)
 Christus resúrgens ex mórtuis, totam hóminum vitam festum effécit unum. Transláta quippe in cælum, hóminum in terris degéntium conversatióne, festórum diérum occasiónes dedit. Horum testis Paulus, cuius lingua Christi verbórum órganum fuit. Nostra enim, inquit, conversátio in cælis est, unde étiam Salvatórem exspectámus Dóminum nostrum Iesum Christum. Quis enim dum exspéctat, non spe festum célebrat? Quis Salvatóris advéntum ánimo cógitans, non ipsum rerum experiméntum cum gáudio antevértit? Quis futúrum áudiens mortális regis descénsum, non sese mente érigit, animóque lætátur, aspéctus illíus tempus amóre antevértens?
 
 Hódie íterum Christus post resurrectiónem visus est discípulis, ac secúnda illa apparitióne, firmiórem effécit resurrectiónis fidem. Visus autem est iánuis clausis; nam qui absque muro esse inférnum osténderat, iánuis ad ingréssum non egébat. Ubi namque iubet Deus, ibi consuetúdinis leges cessant. Supra mare prius ambuláverat, ac líquidum eleméntum carnis pédibus substernebátur, pedúmque gréssibus fluctus metiebátur, pélagus ad usum eius soli instar concrétus est.
 
 Intrávit Iesus iánuis clausis. Etiámsi cum resurréctio fuit, sepúlcri lapis revolútus est, ac monuménti iánua apérta fuit. Sed illic quidem declarátum est quod visíbili sepúlcro áccidit, idípsum inférno invisibíliter contigísse: atque apérto monuménto, mortem esse multo magis iánuis expértem deprehénsum fuit. Opórtuit enim una cum inférno denudári sepúlcrum, et cum visibílibus inaspectabília tradúci.
 
 r. Ego sicut vitis fructificávi suavitátem odóris, allelúia. * Transíte ad me omnes, qui concupíscitis me, et a generatiónibus meis adimplémini, allelúia, allelúia. v. Ego diligéntes me díligo, et qui mane vigiláverint ad me invénient me. * Transíte. v. Glória Patri. * Transíte.
 
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
 Dóminus vobíscum.
 
 r. Et cum spíritu tuo.
 
 Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
 
 r. Amen.
 
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.