Die 16 aprilis
 1. Corínthi in Acháia, sanctórum mártyrum Leónidis et septem sociárum,1 qui omnes, váriis tolerátis supplíciis, in mare demérsi sunt.
 
Quarum nomina: sanctæ Carissa, Galina, Theodora, Nica, Nunecia, Callis, Basilissa.
 2. Cæsaraugústæ in Hispánia Tarraconénsi, commemorátio sanctórum Optáti atque septem et decem mártyrum, qui in persecutióne Diocletiáni imperatóris simul pœnis affécti atque interémpti sunt; quorum illústre martyrium Prudéntius vérsibus exornávit.
 
Quorum nomina: sancti Lupercus, Successus, Martialis, Urbanus, lulia, Quintilianus, Publius, Fronto, Felix, Cæcilianus, Evodius, Primitives, Apodemius et alii quattuor, qui Saturnini nomine vocati esse referuntur.
 3. Ibídem, commemorátio sanctæ Engrátiæ, vírginis et mártyris, quæ dure vexáta ómnibus supérfuit torméntis, aliquámdiu plagárum vestígia in membris ferens.
 
 4. Ibídem, commemorátio sanctórum Caii et Creméntii, qui in eádem persecutióne torménta superárunt in Christi fide perseverántes.
 
 5. Astúricæ Augústæ in regno Suevórum item in Hispánia, sancti Turíbii, epíscopi, qui de sancti Leónis papæ Magni mandáto priscillianistárum sectam in Hispánia invalescéntem fórtiter oppugnáre stúduit.
 
 6. Brácaræ in Lusitánia, sancti Fructuósi, epíscopi, qui, primum mónachus et cœnobiórum cónditor, dein epíscopus Dumiénsis, tandem metropolitánus epíscopus Bracarénsis a pátribus Concílii Toletáni Décimi factus, Ecclésiam hanc simul et monastéria prudénter rexit.
 
 7 *. In Scótia, sancti Magni, mártyris, qui, Orcadum insulárum princeps, fidem christiánam ampléxus est et a rege Norvégiæ reiéctus ob recusatiónes contra arrogántiam suæ ipsíus gentis, cum inérmis ad pacem firmándam cum sócio principátus hoste adiísset, malo dolo trucidátus est.
 
 8. Sebúrgi in Hannónia, sancti Drogónis, qui, símplicem et solitáriam quærens vitam, pastor et peregrínus pro Dómino degit ac in parva celia reclúsus dies finívit.
 
 9 *. Bronæ prope Pápiam in Langobárdia, commemorátio sancti Contárdi, peregríni, qui summam elégit paupertátem et, iter Compostéllam agens, morbo corréptus óbiit.
 
 10 *. Senis in Etrúria, beáti loachími, religiósi ex Ordine Servórum Maríæ, qui singulári devotióne erga beátam Vírginem enítuit et, egenórum portans ónera, Christi adirriplévit legem.
 
 11. Romæ, sancti Benedícti Ioséphi Labre, qui, inde ab adulescéntia desidério ásperæ vitæ pæniténtiæ captus, árduas suscépit ad celebérrima sanctuária peregrinatiónes et, tantum vili et lácera veste conténtus, obláta stipe víctitans, ubíque pietátis et pæniténtiæ exémpla tradens, demum Romam metam itínerum constítuit, ubi in summa paupertáte atque in oratióne vixit.
 
 12 *. Aprilíaci apud Andégavum in Gállia, beatórum mártyrum Petri Delépine, I oánnis Ménard et vigínti quáttuor sociárum,3 qui, fere
 
Quarum nomina: beatæ Renata Bourgeais, I oanna Gourdon, Maria Gingueneau, Francisca Michoneau, loanna Onillon, Renata Séchet, Maria Roger, Francisca Suhard, loanna Thomas, viduæ; Magdalena Cady, Maria Piou, Petrina Renata Pottier, Renata Rigault, loanna Maria Leduc, Magdalena Salle, uxores; Maria Genovefa et Martha Poulain de la Forestrie, Petrina Bourigault, Maria Forestier, Maria Lardeux, Petrina Laurent, Anna Maugrain, Margarita Robin, Maria Rochard. omnes rurícolæ, in gállica perturbatióne in ódium christiánæ fídei plumbis occísi sunt.
 13. Nivérni item in Gállia, sanctæ Maríæ Bernárdæ Soubirous, vírginis, quæ in óppido Lourdes e paupérrima família orta, adhuc puélla beátæ Maríæ Vírginis Immaculátæ præséntiam expérta est et póstea, religiónis hábitu sumpto, vitam egit abscónditam et húmilem.
 
 Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
 
 r. Deo grátias.
 
 v. Pretiósa in conspéctu Dómini, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
 
Lectio brevis (1Cor15,13-14.16-17.20)
 Si resurréctio mortuórum non est, neque Christus suscitátus est! Si autem Christus non suscitátus est, inánis est ergo prædicátio nostra, inánis est et fides vestra. Nam si mórtui non resúrgunt, neque Christus resurréxit; quod si Christus non resurréxit, stulta est fides vestra; adhuc estis in peccátis vestris. Nunc autem Christus resurréxit a mórtuis, primítiæ dormiéntium.
 
 Verbum Dómini. r. Deo grátias.
 
 Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. r. Amen.
 
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
 
 Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. r. Amen.
 
 v. Ite in pace. r. Deo grátias.