v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
 
 r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
 
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Allelúia.
 
Hymnus
O rex ætérne, Dómine, semper cum Patre Fílius, iuxta tuam imáginem Adam plasmásti hóminem.
Quem diábolus decéperat hostis humáni géneris, eius et formam córporis sumpsísti tu de Vírgine.
Ut nos Deo coniúngeres per carnis contubérnium, datúrus in baptísmate, Redémptor, indulgéntiam.
Tu crucem propter hóminem suscípere dignátus es; dedísti tuum sánguinem nostræ salútis prétium.
Tu surrexísti, glóriam a Patre sumens débitam; per te et nos resúrgere devóta mente crédimus.
Esto perénne méntibus paschále, Iesu, gáudium, et nos renátos grátiæ tuis triúmphis ággrega.
Iesu, tibi sit glória, qui morte victa prǽnites, cum Patre et almo Spíritu, in sempitérna sǽcula. Amen.
 Ant. 1. Quæ sursum sunt quærite, non quæ super terram, allelúia.
 Ant. 1.
Psalmus 48 (49)
Vanitas divitiarum
Dives difficile intrabit in regnum cælorum (Mt 19, 23).
I
 Audíte hæc, omnes gentes, * áuribus percípite, omnes, qui habitátis orbem:
 
 quique húmiles et viri nóbiles, * simul in unum dives et pauper!
 
 Os meum loquétur sapiéntiam * et meditátio cordis mei prudéntiam.
 
 Inclinábo in parábolam aurem meam, * apériam in psaltério ænígma meum.
 
 Cur timébo in diébus malis, * cum iníquitas supplantántium circúmdabit me?
 
 Qui confídunt in virtúte sua * et in multitúdine divitiárum suárum gloriántur.
 
 Etenim seípsum non rédimet homo; * non dabit Deo propitiatiónem suam.
 
 Nímium est prétium redemptiónis ánimæ eius: † ad últimum defíciet, * ut vivat usque in finem, nec vídeat intéritum.
 
 Et vidébit sapiéntes moriéntes; † simul insípiens et stultus períbunt * et relínquent aliénis divítias suas.
 
 Sepúlcra eórum domus illórum in ætérnum; † tabernácula eórum in progéniem et progéniem, * etsi vocavérunt nomínibus suis terras suas.
 
 Et homo, cum sit in honóre, non permanébit; † comparátus est iuméntis, quæ péreunt, * et símilis factus est illis.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Quæ sursum sunt quærite, non quæ super terram, allelúia.
 Ant.
 Ant. 2. Redémit Dóminus ánimam meam de manu ínferi, allelúia.
 Ant. 2.
II
 Hæc via illórum, quorum fidúcia in semetípsis, * et finis eórum, qui cómplacent in ore suo.
 
 Sicut oves in inférno pósiti sunt, * mors depáscet eos;
 
 descéndent præcípites ad sepúlcrum, † et figúra eórum erit in consumptiónem: * inférnus habitáculum eórum.
 
 Verúmtamen Deus rédimet ánimam meam, * de manu ínferi vere suscípiet me.
 
 Ne timúeris, cum dives factus fúerit homo * et cum multiplicáta fúerit glória domus eius,
 
 quóniam, cum interíerit, non sumet ómnia, * neque descéndet cum eo glória eius.
 
 Cum ánimæ suæ in vita ipsíus benedíxerit: * «Laudábunt te quod benefecísti tibi»,
 
 tamen introíbit ad progéniem patrum suórum, * qui in ætérnum non vidébunt lumen.
 
 Homo, cum in honóre esset, non intelléxit; † comparátus est iuméntis, quæ péreunt, * et símilis factus est illis.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Redémit Dóminus ánimam meam de manu ínferi, allelúia.
 Ant.
 Ant. 3. Tua est, Dómine, magnificéntia et poténtia et glória atque victória, allelúia.
 Ant. 3.
Canticum (Ap 4,11; 5, 9.10.12)
Hymnus redemptorum
 Dignus es, Dómine et Deus noster, * accípere glóriam et honórem et virtútem,
 
 quia tu creásti ómnia, * et propter voluntátem tuam erant et creáta sunt.
 
 Dignus es, Dómine, accípere librum * et aperíre signácula eius,
 
 quóniam occísus es † et redemísti Deo in sánguine tuo * ex omni tribu et língua et pópulo et natióne
 
 et fecísti eos Deo nostro regnum et sacerdótes, * et regnábunt super terram.
 
 Dignus est Agnus, qui occísus est, † accípere virtútem et divítias et sapiéntiam * et fortitúdinem et honórem et glóriam et benedictiónem.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Tua est, Dómine, magnificéntia et poténtia et glória atque victória, allelúia.
 Ant.
Lectio brevis (1 Petr 2, 4-5)
 Ad Dóminum accedéntes, lápidem vivum, ab homínibus quidem reprobátum, coram Deo autem eléctum, pretiósum, et ipsi tamquam lápides vivi ædificámini domus spiritális in sacerdótium sanctum offérre spiritáles hóstias acceptábiles Deo per Iesum Christum.
 
Responsorium breve
 v. Gavísi sunt discípuli, r. allelúia, allelúia. v. Viso Dómino. v. Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
 
 Ant. Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum Iesus loquerétur nobis in via? allelúia.
 Ant.
Canticum Evangelicum (Lc 1, 46-55)
Exultatio animæ in Domino
 Magníficat ✠ * ánima mea Dóminum,
 
 et exsultávit spíritus meus * in Deo salvatóre meo,
 
 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. * Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generationes,
 
 quia fecit mihi magna, qui potens est, * et sanctum nomen eius,
 
 et misericórdia eius in progénies et progénies * timéntibus eum.
 
 Fecit poténtiam in bráchio suo, * dispérsit supérbos mente cordis sui;
 
 depósuit poténtes de sede * et exaltávit húmiles;
 
 esuriéntes implévit bonis * et dívites dimísit inánes.
 
 Suscépit Israel púerum suum, * recordátus misericórdiæ,
 
 sicut locútus est ad patres nostros, * Abraham et sémini eius in sǽcula.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum Iesus loquerétur nobis in via? allelúia.
 Ant.
Preces
 Christum, qui resurrectióne sua spem pópuli sui confirmávit, instánter invocémus:
 
Christe, semper vivens, exáudi nos.
 Dómine Iesu, de cuius látere apérto fluxérunt sanguis et aqua,
 
 — Ecclésiam fac tibi sponsam immaculátam.
 
 Pastor summe, qui post resurrectiónem tuam Petro tui amórem profiténti oves pascéndas tradidísti,
 
 — Papæ nostro N. caritátem et zelum semper adáuge.
 
 Qui dedísti discípulis, in mari piscántibus, multitúdinem píscium inveníre,
 
 — operários mitte, qui eórum munus apostólicum contínuent.
 
 Tu, qui discípulis in lítore maris panem et piscem præparásti,
 
 — ne síveris culpa nostra fratres fame períre.
 
 Iesu, novíssime Adam et spíritus vivíficans, ad imáginem tuam defúnctos confórma,
 
 — ut gáudium tuum hábeant plenum in semetípsis.
 
Pater noster
Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
 Dómine Deus, cuius est dies et cuius est nox, concéde solem iustítiæ in nostris córdibus permanére, ut ad lucem, quam inhábitas, perveníre possímus. Per Dóminum.
 
 Dóminus vobíscum.
 
 r. Et cum spíritu tuo.
 
 Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
 
 r. Amen.
 
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
 v. Ite in pace. r. Deo grátias.
 
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.