Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

   v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
   
   r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
   
   Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Allelúia.
   
Hymnus
Christe, pastórum caput atque princeps, géstiens huius celebráre festum, débitas sacro pia turba psallit cármine laudes.
pro papa:
Quas oves déderas, ovíle orbis ut totus fíeret sacrátum, hic tuo nutu pósitus suprémo cúlmine rexit.
pro episcopo:
Strénuum bello púgilem supérni chrísmatis pleno tuus unxit intus Spíritus dono, posuítque sanctam páscere gentem.
pro presbytero:
Hunc tibi eléctum fáciens minístrum ac sacerdótem sócians, dedísti dux ut astaret pópulo fidélis ac bonus altor.
Hic gregis ductor fuit atque forma, lux erat cæco, mísero levámen, próvidus cunctis pater omnibúsque ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam reddis in cælis, dócili magístrum fac sequi vita, similíque tandem fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem teque, Salvátor, pie rex, per ævum; Spíritus Sancti résonet per omnem glória mundum.
   Ant. 1. Clamor meus, Dómine, ad te pervéniat; non abscóndas fáciem tuam a me.
   Ant. 1.
Psalmus 101
Exsulis vota et preces
Consolatur nos Deus in omni tribulatione nostra (2 Cor I,4).
I
   Dómine, exáudi oratiónem meam, * et clamor meus ad te véniat.
   
   Non abscóndas fáciem tuam a me; in quacúmque die tríbulor, * inclína ad me aurem tuam.
   
   In quacúmque die invocávero te, * velóciter exáudi me.
   
   Quia defecérunt sicut fumus dies mei, * et ossa mea sicut crémium aruérunt.
   
   Percússum est ut fenum et áruit cor meum, * étenim oblítus sum comédere panem meum.
   
   A voce gémitus mei * adhǽsit os meum carni meæ.
   
   Símilis factus sum pellicáno solitúdinis, * factus sum sicut nyctícorax in ruínis. Vigilávi * et factus sum sicut passer solitárius in tecto.
   
   Tota die exprobrábant mihi inimíci mei, * exardescéntes in me per me iurábant.
   
   Quia cínerem tamquam panem manducábam * et potum meum cum fletu miscébam,
   
   a fácie iræ et increpatiónis tuæ, * quia élevans allisísti me.
   
   Dies mei sicut umbra declinavérunt, * et ego sicut fenum árui.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Clamor meus, Dómine, ad te pervéniat; non abscóndas fáciem tuam a me.
   Ant.
   Ant. 2. Réspice, Dómine, in oratiónem humílium.
   Ant. 2.
II
   Tu autem, Dómine, in ætérnum pérmanes, * et memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.
   
   Tu exsúrgens miseréberis Sion, quia tempus miseréndi eíus, * quia venit tempus,
   
   quóniam placuérunt servis tuis lápides eíus, * et púlveris eíus miseréntur.
   
   Et timébunt gentes nomen tuum, Dómine, * et omnes reges terræ glóriam tuam,
   
   quia ædificávit Dóminus Sion * et appáruit in glória sua.
   
   Respéxit in oratiónem ínopum * et non sprevit precem eórum.
   
   Scribántur hæc pro generatióne áltera, * et pópulus, qui creábitur, laudábit Dóminum.
   
   Quia prospéxit de excélso sanctuário suo, * Dóminus de cælo in terram aspéxit,
   
   ut audíret gémitus compeditórum, * ut sólveret fílios mortis;
   
   ut annúntient in Sion nomen Dómini * et laudem eíus in Ierusálem,
   
   cum congregáti fúerint pópuli in unum * et regna, ut sérviant Dómino.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Réspice, Dómine, in oratiónem humílium.
   Ant.
   Ant. 3. Tu, Dómine, terram fundásti, et ópera mánuum tuárum sunt cæli.
   Ant. 3.
III
   Humiliávit in via virtútem meam, * abbreviávit dies meos.
   
   Dicam: “Deus meus, ne áuferas me in dimídio diérum meórum; * in generatiónem et generatiónem sunt anni tui.
   
   Inítio terram fundásti; * et ópera mánuum tuárum sunt cæli.
   
   Ipsi períbunt, tu autem pérmanes; et omnes sicut vestiméntum veteráscent, et sicut opertórium mutábis eos, et mutabúntur.
   
   Tu autem idem ipse es, * et anni tui non defícient.
   
   Fílii servórum tuórum habitábunt, * et semen eórum in conspéctu tuo firmábitur.”
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Tu, Dómine, terram fundásti, et ópera mánuum tuárum sunt cæli.
   Ant.
In primo nocturno, anno II)
De Actibus Apostolórum 13, 14b-43
   Barnabas et Saulus ingréssi synagógam Antiochíæ Pisídiæ die sabbatórum sedérunt. Post lectiónem autem Legis et Prophetárum, misérunt príncipes synagógæ ad eos dicéntes: «Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortatiónis ad plebem, dícite!» Surgens autem Paulus et manu siléntium indícens ait: «Viri Israelítæ et qui timétis Deum, audíte. Deus plebis huius Israel elégit patres nostros et plebem exaltávit, cum essent íncolæ in terra Ægýpti, et in bráchio excélso edúxit eos ex ea et per quadragínta fere annórum tempus mores eórum sustínuit in desérto et déstruens gentes septem in terra Chánaan sorte distríbuit terram eórum, quasi quadringéntos et quinquagínta annos. Et post hæc dedit iúdices usque ad Sámuel prophétam. Et exínde postulavérunt regem, et dedit illis Deus Saul fílium Cis, virum de tribu Béniamin, annis quadragínta. Et amóto illo, suscitávit illis David in regem, cui et testimónium pérhibens dixit: "Invéni David fílium Iesse, virum secúndum cor meum, qui fáciet omnes voluntátes meas". Huius Deus ex sémine secúndum promissiónem edúxit Israel salvatórem Iesum, prædicánte Ioánne ante advéntum eius baptísmum pæniténtiæ omni pópulo Israel. Cum impléret autem Ioánnes cursum suum, dicébat: "Quid me arbitrámini esse? Non sum ego; sed ecce venit post me, cuius non sum dignus calceaménta pedum sólvere".
   
   Viri fratres, fílii géneris Abraham et qui in vobis timent Deum, nobis verbum salútis huius missum est. Qui enim habitábant Ierúsalem et príncipes eórum, hunc ignorántes et voces Prophetárum, quæ per omne sábbatum legúntur, iudicántes implevérunt, et nullam causam mortis inveniéntes petiérunt a Piláto ut interficerétur; cumque consummássent ómnia quæ de eo scripta erant, deponéntes eum de ligno posuérunt in monuménto. Deus vero suscitávit eum a mórtuis; qui visus est per dies multos his qui simul ascénderant cum eo de Galilæa in Ierúsalem, qui nunc sunt testes eius apud plebem.
   
   Et nos vobis evangelizámus eam quæ ad patres promíssio facta est, quóniam hanc Deus adimplévit fíliis eórum, nobis resúscitans Iesum, sicut et in Psalmo secúndo scriptum est: Fílius meus es tu; ego hódie génui te. Quod autem suscitáverit eum a mórtuis, ámplius iam non reversúrum in corruptiónem, ita dixit: Dabo vobis sancta David fidélia. Ideóque et in álio dicit: Non dabis Sanctum tuum vidére corruptiónem. David enim sua generatióne cum administrásset voluntáti Dei, dormívit et appósitus est ad patres suos et vidit corruptiónem; quem vero Deus suscitávit, non vidit corruptiónem. Notum ígitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remíssio peccatórum annuntiátur; ab ómnibus, quibus non potuístis in lege Móysi iustificári, in hoc omnis qui credit, iustificátur. Vidéte ergo, ne supervéniat quod dictum est in Prophétis: Vidéte, contemptóres, et admirámini et disperdímini, quia opus óperor ego in diébus vestris, opus quod non credétis, si quis enarráverit vobis!» Exeúntibus autem illis, rogábant ut sequénti sábbato loqueréntur sibi verba hæc. Cumque dimíssa esset synagóga, secúti sunt multi Iudæórum et coléntium proselytórum Paulum et Bárnabam, qui loquéntes suadébant eis ut permanérent in grátia Dei.
   
   r. Bonum est confitéri Dómino, allelúia, * Et psállere, allelúia. v. Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem. * Et psállere. v. Glória Patri. * Et psállere.
   
In secundo nocturno, anno II )
Ex Epístula Guillélmi abbátis monastérii Sancti Theodoríci ad Fratres de Monte Dei (Cap. 5, 176-180: SC 223, 286-288)
   Sunt oratiónes, áliæ breves ac símplices, sicut eas format volúntas seu necéssitas orántis, pro causa incidénti; áliæ prolixióres et rationábiles, sicut in inquisitióne veritátis peténtes, quæréntes, pulsántes, donec accípiant, invéniant, aperiátur eis; áliæ álacres, spiritáles et fecúndæ, in afféctu fruéntis, et gáudio grátiæ illuminántis.
   
   Et ipsæ sunt quæ Apóstolus álio órdine dinúmerat, obsecratiónes, oratiónes, postulatiónes, gratiárum actiónes. Nam postulátio est, quam primam posúimus, circa obtinénda temporália et necessária áliqua vitæ huius, in qua Deus postulántis quidem ápprobans bonam voluntátem, facit tamen quod mélius ipse iúdicat, et dat libénter sequi bene postulántem.
   
   Obsecrátio vero est in exercítiis spiritálibus ánxia ad Deum instántia; in quibus ante grátiam succurréntem, qui appónit sciéntiam, non appónit nisi dolórem. Orátio vero est hóminis Deo adhæréntis afféctio, et familiáris quædam et pia allocútio, et státio illuminátæ mentis ad fruéndum Deo quámdiu licet. Porro gratiárum áctio est, in intelléctu et cognitióne grátiæ Dei, bonæ voluntátis indefíciens ad Deum et irrefléxa inténtio, étiam si aliquándo vel non sit, vel tórpeat, sive áctio extérior sive intérior afféctio.
   
   r. Deduc me in sémitam mandatórum tuórum, allelúia, quóniam ipsam vólui, allelúia. * Inclína cor meum in testimónia tua, allelúia, allelúia, allelúia. v. Avérte óculos meos, ne vídeant vanitátem; in via tua vivífica me. * Inclína. v. Glória Patri. * Inclína.
   
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
   Dóminus vobíscum.
   
   r. Et cum spíritu tuo.
   
   Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
   
   r. Amen.
   
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
Retour en haut