Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

   v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
   
   r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
   
   Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
Hymnus
Dei fide, qua vívimus, qua spe perénni crédimus, per caritátis grátiam Christi canámus glóriam,
Qui ductus hora tértia ad passiónis hóstiam, crucis ferens suspéndia ovem redúxit pérditam.
Precémur ergo súbditi, redemptióne líberi, ut éruat a sæculo quos solvit a chirógrapho.
Christum rogámus et Patrem, Christi Patrísque Spíritum; unum potens per ómnia, fove precántes, Trínitas. Amen.
   Ant. Advenérunt nobis dies pæniténtiæ ad rediménda peccáta, ad salvándas ánimas.
   Ant.
Psalmus 118 (119), 49-56
VII (Zain)
   Memor esto verbi tui servo tuo, * in quo mihi spem dedísti.
   
   Hoc me consolátum est in humiliatióne mea, * quia elóquium tuum vivificávit me.
   
   Supérbi derisérunt me veheménter; * a lege autem tua non declinávi.
   
   Memor fui iudiciórum tuórum a sæculo, Dómine, * et consolátus sum.
   
   Indignátio ténuit me * propter peccatóres derelinquéntes legem tuam.
   
   Cántica factæ sunt mihi iustificatiónes tuæ * in loco peregrinatiónis meæ.
   
   Memor fui nocte nóminis tui, Dómine, * et custódiam legem tuam.
   
   Hoc factum est mihi, * quia mandáta tua servávi.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
Psalmus 52 (53)
Impiorum stultitia
Omnes peccaverunt et egent gloria Dei (Rom 3, 23).
   Dixit insípiens in corde suo: «Non est Deus». Corrúpti sunt et abominatiónes operáti sunt; * non est qui fáciat bonum.
   
   Deus de cælo prospéxit super fílios hóminum, * ut vídeat si est intéllegens aut requírens Deum.
   
   Omnes declinavérunt, simul corrúpti sunt; * non est qui fáciat bonum, non est usque ad unum.
   
   Nonne scient omnes, qui operántur iniquitátem, * qui dévorant plebem meam ut cibum panis?
   
   Deum non invocavérunt; * illic trepidavérunt timóre, et non erat timor.
   
   Quóniam Deus dissipávit ossa eórum, qui te obsidébant * confúsi sunt, quóniám Deus sprevit eos.
   
   Quis dabit ex Sion salutáre Israel? Cum convérterit Deus captivitátem plebis suæ, * exsultábit Iacob et lætábitur Israel.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
Psalmus 53 (54)
Imploratio auxilii
Orat propheta, ut in nomine Domini a persequentium malignitate liberetur (Cassiodorus).
   Deus, in nómine tuo salvum me fac * et in virtúte tua iúdica me.
   
   Deus, exáudi oratiónem meam, * áuribus pércipe verba oris mei!
   
   Quóniam supérbi insurrexérunt advérsum me, et fortes quæsiérunt ánimam meam * et non proposuérunt Deum ante conspéctum suum.
   
   Ecce enim Deus ádiuvat me, * et Dóminus suscéptor est ánimæ meæ.
   
   [Convérte mala super inimícos meos * et in veritáte tua dispérde illos.]
   
   Voluntárie sacrificábo tibi, * confitébor nómini tuo, Dómine, quóniam bonum est;
   
   quóniam ex omni tribulatióne erípuit me, * et super inimícos meos despéxit óculus meus.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Advenérunt nobis dies pæniténtiæ ad rediménda peccáta, ad salvándas ánimas.
   Ant.
Lectio brevis (Ioel 2, 17)
   Inter vestíbulum et altáre plorent sacerdótes minístri Dómini et dicant: «Parce, Dómine, pópulo tuo et ne des hereditátem tuam in oppróbrium, ut dominéntur eis natiónes».
   
   v. Cor mundum crea in me, Deus. r. Et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis.
   
   Orémus.
   
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
   Custódi, Dómine, quǽsumus, Ecclésiam tuam propitiatióne perpétua, et quia sine te lábitur humána mortálitas, * tuis semper auxíliis et abstrahátur a nóxiis, et ad salutária dirigátur. Per Dóminum.
   
   Dóminus vobíscum.
   
   r. Et cum spíritu tuo.
   
   Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
   
   r. Amen.
   
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
Retour en haut