v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
 
 r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
 
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
Hymnus
Qua Christus hora sítiit crucem vel in qua súbiit, quos præstat in hac psállere ditet siti iustítiæ.
Simul sit his esúries, quam ipse de se sátiet, crimen sit ut fastídium virtúsque desidérium.
Charísma Sancti Spíritus sic ínfluat psalléntibus, ut carnis æstus frígeat et mentis algor férveat.
Christum rogámus et Patrem, Christi Patrísque Spíritum; unum potens per ómnia, fove precántes, Trínitas. Amen.
 Ant. Vivo ego, dicit Dóminus; nolo mortem peccatóris, sed ut magis convertátur et vivat.
 Ant.
Psalmus 118 (119), 57-64
VIII (Heth)
 Pórtio mea Dóminus: * dixi custodíre verba tua.
 
 Deprecátus sum fáciem tuam in toto corde meo; * miserére mei secúndum elóquium tuum.
 
 Cogitávi vias meas * et convérti pedes meos in testimónia tua.
 
 Festinávi et non sum morátus, * ut custódiam præcépta tua.
 
 Funes peccatórum circumpléxi sunt me, * et legem tuam non sum oblítus.
 
 Média nocte surgébam ad confiténdum tibi * super iudícia iustítiæ tuæ. —
 
 Párticeps ego sum ómnium timéntium te * et custodiéntium mandáta tua.
 
 Misericórdia tua, Dómine, plena est terra; * iustificatiónes tuas doce me.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
Psalmus 54 (55)
Contra perfidum amicum
Cœpit Iesus pavere et tædere (Mc 14, 33).
I
 Auribus pércipe, Deus, oratiónem meam † et ne abscondáris a deprecatióne mea; * inténde mihi et exáudi me.
 
 Excússus sum in meditatióne mea et conturbátus sum * a voce inimíci et a tribulatióne peccatóris.
 
 Quóniam devolvérunt in me iniquitátem * et in ira molésti erant mihi.
 
 Cor meum torquétur intra me, * et formído mortis cécidit super me.
 
 Timor et tremor venérunt super me, * et contéxit me pavor.
 
 Et dixi: «Quis dabit mihi pennas sicut colúmbæ, * et volábo et requiéscam?
 
 Ecce elongábo fúgiens * et manébo in solitúdine.
 
 Exspectábo eum, qui salvum me fáciat * a spíritu procéllæ et tempestáte».
 
 Díssipa, Dómine, dívide línguas eórum, * quóniam vidi violéntiam et contentiónem in civitáte.
 
 Die ac nocte circúmeunt eam super muros eius, † iníquitas et labor et insídiæ in médio eius; * et non defécit de platéis eius frauduléntia et dolus.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
II
 Quóniam si inimícus meus maledixísset mihi, * sustinuíssem útique;
 
 et si is, qui óderat me, super me magnificátus fuísset, * abscondíssem me fórsitan ab eo.
 
 Tu vero, homo coæquális meus, * familiáris meus et notus meus,
 
 qui simul habúimus dulce consórtium: * in domo Dei ambulávimus in concúrsu.
 
 [Véniat mors super illos, et descéndant in inférnum vivéntes,
 
 quóniam nequítiæ in habitáculis eórum, in médio eórum. ]
 
 Ego autem ad Deum clamábo, * et Dóminus salvábit me.
 
 Véspere et mane et merídie meditábor et ingemíscam, * et exáudiet vocem meam.
 
 Rédimet in pace ánimam meam ab his, qui impúgnant me, * quóniam in multis sunt advérsum me.
 
 Exáudiet Deus et humiliábit illos, * qui est ante sæcula.
 
 Non enim est illis commutátio, * et non timuérunt Deum.
 
 Exténdit manum suam in sócios; * contaminávit fœdus suum.
 
 Lene super butyrum est os eius, * pugna autem cor illíus:
 
 mollíti sunt sermónes eius super óleum, * et ipsi sunt gládii destrícti.
 
 Iacta super Dóminum curam tuam, † et ipse te enútriet; * non dabit in ætérnum fluctuatiónem iusto.
 
 Tu vero, Deus, dedúces eos * in púteum intéritus.
 
 Viri sánguinum et dolósi non dimidiábunt dies suos; * ego autem sperábo in te, Dómine.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Vivo ego, dicit Dóminus; nolo mortem peccatóris, sed ut magis convertátur et vivat.
 Ant.
Lectio brevis (Zac 1, 3b-4b)
 Convertímini ad me, ait Dóminus exercítuum; et convértar ad vos. Ne sitis sicut patres vestri, ad quos clamábant prophétæ prióres dicéntes: Convertímini de viis vestris malis et de cogitatiónibus vestris malis; et non audiérunt.
 
 v. Avérte fáciem tuam a peccátis meis. r. Et omnes iniquitátes meas dele.
 
 Orémus.
 
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
 Consérva, Dómine, famíliam tuam bonis semper opéribus erudítam, † et sic præséntibus consoláre præsídiis, * ut propítius ad supérna dona perdúcas. Per Dóminum.
 
 Dóminus vobíscum.
 
 r. Et cum spíritu tuo.
 
 Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
 
 r. Amen.
 
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.