Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

   v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
   
   r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
   
   Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
Hymnus
Ternis ter horis númerus nobis sacrátus pánditur, sanctóque Iesu nómine munus precémur véniæ.
Latrónis, en, conféssio Christi merétur grátiam; laus nostra vel devótio mercétur indulgéntiam.
Mors per crucem nunc ínterit et post tenébras lux redit; horror dehíscat críminum, splendor nitéscat méntium.
Christum rogámus et Patrem, Christi Patrísque Spíritum; unum potens per ómnia, fove precántes, Trínitas. Amen.
   Ant. Per arma iustítiæ virtútis Dei, commendémus nosmetípsos in multa patiéntia.
   Ant.
Psalmus 118 (119), 65-72
IX (Teth)
   Bonitátem fecísti cum servo tuo, Dómine, * secúndum verbum tuum.
   
   Bonitátem et prudéntiam et sciéntiam doce me, * quia præcéptis tuis crédidi.
   
   Priúsquam humiliárer ego errávi; * nunc autem elóquium tuum custódiam.
   
   Bonus es tu et benefáciens, * doce me iustificatiónes tuas.
   
   Excogitavérunt contra me dolósa supérbi, * ego autem in toto corde meo servábo mandáta tua.
   
   Incrassátum est sicut adeps cor eórum, * ego vero in lege tua delectátus sum.
   
   Bonum mihi quia humiliátus sum, * ut discam iustificatiónes tuas.
   
   Bonum mihi lex oris tui, * super mília auri et argénti.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
Psalmus 55 (56), 2-7a. 9-14
Fiducia in Domini verbo collocata
Christus in passione monstratur (S. Hieronymus).
   Miserére mei, Deus, quóniam conculcávit me homo, * tota die impúgnans oppréssit me.
   
   Conculcavérunt me inimíci mei tota die, * quóniam multi pugnant advérsum me, Altíssime.
   
   In quacúmque die timébo, * ego in te sperábo.
   
   In Deo, cuius laudábo sermónem, in Deo sperávi; * non timébo: quid fáciet mihi caro?
   
   Tota die rem meam perturbábant, * advérsum me omnes cogitatiónes eórum in malum.
   
   Concitábant iúrgia, insidiabántur, * ipsi calcáneum meum observábant.
   
   Sicut quæsiérunt ánimam meam, ita pro iniquitáte retríbue illis, * in ira pópulos prostérne, Deus.
   
   Peregrinatiónes meas tu numerásti: pone lácrimas meas in utre tuo; * nonne in supputatióne tua?
   
   Tunc converténtur inimíci mei retrórsum, in quacúmque die invocávero: * ecce cognóvi quóniam Deus meus es.
   
   In Deo, cuius laudábo sermónem, * in Dómino, cuius laudábo sermónem,
   
   in Deo sperávi; * non timébo: quid fáciet mihi homo?
   
   Super me sunt, Deus, vota tua; * reddam laudatiónes tibi,
   
   quóniam eripuísti ánimam meam de morte et pedes meos de lapsu, * ut ámbulem coram Deo in lúmine vivéntium.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
Psalmus 56 (57)
In afflictione oratio matutina
Passionem Domini cantat iste psalmus (S. Augustinus).
   Miserére mei, Deus, miserére mei, * quóniam in te cónfugit ánima mea;
   
   et in umbra alárum tuárum confúgiam, * donec tránseant insídiæ.
   
   Clamábo ad Deum Altíssimum, * Deum, qui benefécit mihi.
   
   Mittet de cælo et liberábit me; dabit in oppróbrium conculcántes me. * Mittet Deus misericórdiam suam et veritátem suam.
   
   Anima mea recúmbit in médio catulórum leónum * devorántium fílios hóminum.
   
   Dentes eórum arma et sagíttæ * et língua eórum gládius acútus.
   
   Exaltáre super cælos, Deus, * super omnem terram glória tua.
   
   Láqueum paravérunt pédibus meis, * et incurvávit se ánima mea;
   
   fodérunt ante fáciem meam fóveam, * et ipsi incidérunt in eam.
   
   Parátum cor meum, Deus, parátum cor meum; * cantábo et psalmum dicam.
   
   Exsúrge, glória mea, exsúrge, psaltérium et cíthara, * excitábo auróram.
   
   Confitébor tibi in pópulis, Dómine, * et psalmum dicam tibi in natiónibus,
   
   quóniam magnificáta est usque ad cælos misericórdia tua * et usque ad nubes véritas tua.
   
   Exaltáre super cælos, Deus, * super omnem terram glória tua.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Per arma iustítiæ virtútis Dei, commendémus nosmetípsos in multa patiéntia.
   Ant.
Lectio brevis (Hebr 10, 35-36)
   Nolíte abícere confidéntiam vestram, quæ magnam habet remuneratiónem; patiéntia enim vobis necessária est, ut voluntátem Dei faciéntes reportétis promissiónem.
   
   v. Sacrifícium Deo spíritus contribulátus. r. Cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies.
   
   Orémus.
   
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
   Deus, innocéntiæ restitútor et amátor, dírige ad te tuórum corda servórum, ut, Spíritus tui fervóre concépto, et in fide inveniántur stábiles, * et in ópere efficáces. Per Dóminum.
   
   Dóminus vobíscum.
   
   r. Et cum spíritu tuo.
   
   Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
   
   r. Amen.
   
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
Retour en haut