Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

   v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
   
   r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
   
   Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
Hymnus
Ternis ter horis númerus nobis sacrátus pánditur, sanctóque Iesu nómine munus precémur véniæ.
Latrónis, en, conféssio Christi merétur grátiam; laus nostra vel devótio mercétur indulgéntiam.
Mors per crucem nunc ínterit et post tenébras lux redit; horror dehíscat críminum, splendor nitéscat méntium.
Christum rogámus et Patrem, Christi Patrísque Spíritum; unum potens per ómnia, fove precántes, Trínitas. Amen.
   Ant. Per arma iustítiæ virtútis Dei, commendémus nosmetípsos in multa patiéntia.
   Ant.
Psalmus 118 (119), 73-80
X (Iod)
   Manus tuæ fecérunt me et plasmavérunt me; * da mihi intelléctum, et discam præcépta tua.
   
   Qui timent te, vidébunt me et lætabúntur, * quia in verba tua supersperávi.
   
   Cognóvi, Dómine, quia æquitas iudícia tua, * et in veritáte humiliásti me.
   
   Fiat misericórdia tua, ut consolétur me, * secúndum elóquium tuum servo tuo.
   
   Véniant mihi miseratiónes tuæ, et vivam, * quia lex tua delectátio mea est.
   
   Confundántur supérbi, quóniam dolóse incurvavérunt me, * ego autem exercébor in mandátis tuis.
   
   Convertántur mihi timéntes te * et qui novérunt testimónia tua.
   
   Fiat cor meum immaculátum in iustificatiónibus tuis, * ut non confúndar.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
Psalmus 58 (59)
Adversus insurgentes oratio
Hæ voces Salvatoris pietatem erga Patrem suum omnes edoceant (Eusebius Cæsariensis).
   Eripe me de inimícis meis, Deus meus, * et ab insurgéntibus in me prótege me.
   
   Eripe me de operántibus iniquitátem * et de viris sánguinum salva me.
   
   Quia ecce insidiáti sunt ánimæ meæ, * irruérunt in me fortes.
   
   Neque delíctum, neque peccátum in me est, Dómine; * sine iniquitáte mea currunt et præparántur.
   
   Exsúrge in occúrsum meum et vide; fortitúdo mea, tibi atténdam; * quia, Deus, præsídium meum es.
   
   [et tu, Dómine, Deus virtútum, Deus Israel, * evígila ad visitándas omnes gentes;
   
   non misereáris ómnibus, * qui infidéliter operántur.
   
   Reverténtur ad vésperam et latrábunt ut canes * et circuíbunt civitátem.
   
   Ecce eructábunt ore suo, et gládius in lábiis eórum: * Quis enim audit?
   
   Et tu, Dómine, deridébis eos, * subsannábis omnes gentes.
   
   Fortitúdo mea, tibi atténdam, * quia, Deus, præsídium meum es.
   
   Deus meus, misericórdia eíus prævéniet me. * Deus fáciet, ut despíciam inimícos meos.
   
   [Ne óccidas eos, * ne quando obliviscátur pópulus meus;
   
   dispérge illos in virtúte tua et prostérne eos, * protéctor meus, Dómine.
   
   Peccátum oris eórum, sermo labiórum ipsórum, * et comprehendántur in supérbia sua.
   
   Propter exsecratiónem et mendácium, * quod loquúntur,
   
   consúme eos in furóre, consúme, et non erunt; * et scient quia Deus dominábitur Iácob et fínium terræ.
   
   Reverténtur ad vésperam et latrábunt ut canes et circuíbunt civitátem.
   
   Ipsi errábunt ad manducándum; si vero non fúerint saturáti, murmurábunt. ]
   
   Deus meus, misericórdia eius prævéniet me. * Deus fáciet ut despíciam inimícos meos.
   
   Ego autem cantábo fortitúdinem tuam * et exsultábo mane misericórdiam tuam,
   
   quia factus es præsídium meum * et refúgium meum in die tribulatiónis meæ.
   
   Fortitúdo mea, tibi psallam, quia, Deus, præsídium meum es: * Deus meus misericórdia mea.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
Psalmus 59 (60)
Post calamitatem oratio
In mundo pressuram habetis, sed confidite, ego vici mundum (Io 16, 33).
   Deus, reppulísti nos, destruxísti nos. * Irátus es. Convértere ad nos!
   
   Concussísti terram, confregísti eam; * sana contritiónes eius, quia commóta est.
   
   Ostendísti pópulo tuo dura, * potásti nos vino vertíginis.
   
   Dedísti metuéntibus te signum, * ut fúgiant a fácie arcus.
   
   Ut liberéntur dilécti tui, * salvos fac déxtera tua et exáudi nos.
   
   Deus locútus est in sancto suo: «Lætábor et partíbor Síchimam * et convállem Succoth metíbor.
   
   Meus est Gálaad et meus est Manásses * et Ephraim fortitúdo cápitis mei.
   
   Iuda sceptrum meum, * Moab olla lavácri mei.
   
   Super Idumæam exténdam calceaméntum meum, * super Philistæam vociferábor».
   
   Quis addúcet me in civitátem munítam? * Quis dedúcet me usque in Idumæam?
   
   Nonne tu, Deus, qui reppulísti nos, * et non egrediéris, Deus, in virtútibus nostris?
   
   Da nobis auxílium de tribulatióne, * quia vana salus hóminis.
   
   In Deo faciémus virtútem, * et ipse conculcábit tribulántes nos.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Per arma iustítiæ virtútis Dei, commendémus nosmetípsos in multa patiéntia.
   Ant.
Lectio brevis (Iac 1, 27)
   Relígio munda et immaculáta apud Deum et Patrem hæc est: visitáre pupíllos et víduas in tribulatióne eórum, immaculátum se custodíre ab hoc sæculo.
   
   v. Sacrifícium Deo spíritus contribulátus. r. Cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies.
   
   Orémus.
   
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
   Da, quǽsumus, omnípotens Deus, ut, sacro nos purificánte pæniténtiæ stúdio, * sincéris méntibus ad sancta ventúra fácias perveníre. Per Dóminum.
   
   Dóminus vobíscum.
   
   r. Et cum spíritu tuo.
   
   Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
   
   r. Amen.
   
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
Retour en haut