v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
 
 r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
 
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
Hymnus
Nunc tempus acceptábile fulget datum divínitus, ut sanet orbem lánguidum medéla parsimóniæ.
Christi decóro lúmine dies salútis émicat, dum corda culpis sáucia refórmat abstinéntia.
Hanc mente nos et córpore, Deus, tenére pérfice, ut appetámus próspero perénne pascha tránsitu.
Te rerum univérsitas, clemens, adóret, Trínitas, et nos novi per véniam novum canámus cánticum. Amen.
 Ant. 1. Ne in ira tua corrípias me, Dómine.
 Ant. 1.
Psalmus 37 (38)
Obsecratio peccatoris in extremo periculo constituti
Stabant omnes noti eius a longe (Lc 23, 49).
I
 Dómine, ne in furóre tuo árguas me * neque in ira tua corrípias me,
 
 quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, * et descéndit super me manus tua.
 
 Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ, * non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.
 
 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum * et sicut onus grave gravant me nimis.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Ne in ira tua corrípias me, Dómine.
 Ant.
 Ant. 2. Dómine, ante te omne desidérium meum.
 Ant. 2.
II
 Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei * a fácie insipiéntiæ meæ.
 
 Inclinátus sum et incurvátus nimis; * tota die contristátus ingrediébar.
 
 Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus, * et non est sánitas in carne mea.
 
 Afflíctus sum et humiliátus sum nimis, * rugiébam a gémitu cordis mei.
 
 Dómine, ante te omne desidérium meum, * et gémitus meus a te non est abscónditus.
 
 Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea, * et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum.
 
 Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt, * et propínqui mei de longe stetérunt.
 
 Et láqueos posuérunt, qui quærébant ánimam meam; † et, qui requirébant mala mihi, locúti sunt insídias * et dolos tota die meditabántur.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Dómine, ante te omne desidérium meum.
 Ant.
 Ant. 3. Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.
 Ant. 3.
III
 Ego autem tamquam surdus non audiébam * et sicut mutus non apériens os suum;
 
 et factus sum sicut homo non áudiens * et non habens in ore suo redargutiónes.
 
 Quóniam in te, Dómine, sperávi, * tu exáudies, Dómine Deus meus.
 
 Quia dixi: « Ne quándo supergáudeant mihi; * dum commovéntur pedes mei, magnificántur super me ».
 
 Quóniam ego in lapsum parátus sum, * et dolor meus in conspéctu meo semper.
 
 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo * et sollícitus sum de peccáto meo.
 
 Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt; * et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque.
 
 Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi, * pro eo quod sequébar bonitátem.
 
 Ne derelínquas me, Dómine; * Deus meus, ne discésseris a me.
 
 Festína in adiutórium meum, * Dómine, salus mea.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.
 Ant.
In primo nocturno, anno II
De libro Exodi
 Mense tértio egressiónis Israel de terra Ægýpti, in die hac venérunt in solitúdinem Sínai. Nam profécti de Ráphidim et perveniéntes usque in desértum Sínai, castrametáti sunt in eódem loco, ibíque Israel fixit tentória e regióne montis. Móyses autem ascéndit ad Deum, vocavítque eum Dóminus de monte et ait: " Hæc dices dómui Iacob et annuntiábis fíliis Israel: Vos ipsi vidístis quæ fécerim Ægýptiis, quómodo portáverim vos super alas aquilárum et addúxerim ad me. Si ergo audiéritis vocem meam et custodiéritis pactum meum, éritis mihi in pecúlium de cunctis pópulis; mea est enim omnis terra. Et vos éritis mihi regnum sacerdótum et gens sancta. Hæc sunt verba quæ loquéris ad fílios Israel. "
 
 Venit Móyses et, convocátis maióribus natu pópuli, expósuit omnes sermónes quos mandáverat Dóminus. Respondítque univérsus pópulus simul: " Cuncta quæ locútus est Dóminus faciémus. " Cumque rettulísset Móyses verba pópuli ad Dóminum, ait ei Dóminus: " Ecce ego véniam ad te in calígine nubis, ut áudiat me pópulus loquéntem ad te et tibi quoque credat in perpétuum. "
 
 Nuntiávit ergo Móyses verba pópuli ad Dóminum, qui dixit ei: " Vade ad pópulum et sanctífica illos hódie et cras; lavéntque vestiménta sua et sint paráti in diem tértium. In die enim tértio descéndet Dóminus coram omni plebe super montem Sínai. Constituésque términos pópulo per circúitum et dices: Cavéte ne ascendátis in montem nec tangátis fines illíus; omnis qui tetígerit montem morte moriétur. Manus non tanget eum, sed lapídibus opprimétur aut confodiétur iáculis; sive iuméntum fúerit, sive homo, non vivet. Cum cœperit clángere búcina, tunc ascéndant in montem. " Descendítque Móyses de monte ad pópulum et sanctificávit eum; cumque lavíssent vestiménta sua, ait ad eos: " Estóte paráti in diem tértium. "
 
 r. Addúxi vos per desértum quadragínta annos, ego Dóminus; non sunt attríta vestiménta vestra. * Manna de cælo plui vobis, et oblíti estis me, dicit Dóminus. v. Pópule meus, quid feci aut quid moléstus fui tibi? Respónde mihi. Quóniam ego edúxi vos de terra Ægýpti. * Manna. v. Glória Patri. * Manna.
 
In secundo nocturno, anno II
Ex Tractátu sancti Irenæi epíscopi Advérsus hæreses (Lib. 4, 16: SC 100, 564-570)
 Moyses in Deuteronómio ait ad pópulum: Dóminus Deus tuus testaméntum dispósuit in Horeb; et non pátribus vestris dispósuit Dóminus testaméntum hoc, sed ad vos. Quare ígitur pátribus non dispósuit testaméntum? Quóniam lex non est pósita iustis; iusti autem patres, virtútem decálogi conscríptam habéntes in córdibus et animábus suis, diligéntes scílicet Deum qui fecit eos et abstinéntes erga próximum ab iniustítia; propter quod non fuit necésse admonéri eos correptóriis lítteris, quóniam habébant in semetípsis iustítiam legis.
 
 Cum autem hæc iustítia et diléctio quæ erat erga Deum cessísset in obliviónem et exstíncta esset in Ægýpto, necessário Deus propter multam suam erga hómines benevoléntiam semetípsum ostendébat per vocem. Et edúxit de Ægýpto pópulum in virtúte, uti rursus fíeret homo discípulus et sectátor Dei; et affligébat indícto audiéntes, ut non contémneret eum qui se fecit. Et manna cibávit eum, uti rationálem accíperet escam, quemádmodum et Móyses in Deuteronómio ait: Et cibávit te manna, quod non sciébant patres tui, uti cognóscas quóniam non in pane solo vivet homo, sed in omni verbo Dei quod procédit de ore eius, vivet homo. Et erga Deum dilectiónem præcipiébat et eam quæ ad próximum est iustítiam insinuábat, ut neque iniústus neque indígnus sit Deo, præstruens hóminem per decálogum in suam amicítiam et eam quæ circa próximum est concórdiam: quæ quidem ipsi próderant hómini, nihil tamen indigénte Deo ab hómine.
 
 Deerat autem hómini glória Dei, quam nullo modo póterat percípere, nisi per eam obsequéntiam quæ est erga eum. Et propter hoc íterum Móyses ait eis: Elige vitam, ut vivas tu et semen tuum: dilígere Dóminum Deum tuum, exaudíre vocem eius et apprehéndere eum; quóniam hæc est vita tua et longitúdo diérum tuórum. In quam vitam præstruens hóminem, decálogi quidem verba ipse per semetípsum ómnibus simíliter Dóminus locútus est; et ídeo simíliter pérmanent apud nos, extensiónem et augméntum, sed non dissolutiónem accipiéntia per carnálem eius advéntum. Servitútis autem præcépta separátim per Móysen præcépit pópulo, apta illórum eruditióni sive castigatióni, quemádmodum ipse Móyses ait: Et mihi præcépit Dóminus in témpore illo docére vobis iustificatiónes et iudícia.
 
 r. Frange esuriénti panem tuum, et egénos vagósque induc in domum tuam; * Tunc erúmpet quasi mane lumen tuum, et anteíbit fáciem tuam iustítia tua. v. Cum víderis nudum, óperi eum, et carnem tuam ne despéxeris. * Tunc erúmpet. v. Glória Patri. * Tunc erúmpet.
 
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
 Da, quǽsumus, omnípotens Deus, † ut, sacro nos purificánte pæniténtiæ stúdio, * sincéris méntibus ad sancta ventúra fácias perveníre. Per Dóminum.
 
 Dóminus vobíscum.
 
 r. Et cum spíritu tuo.
 
 Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
 
 r. Amen.
 
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.