Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

   v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
   
   r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
   
   Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
Hymnus
Rex glorióse mártyrum, coróna confiténtium, qui respuéntes térrea perdúcis ad cæléstia,
Aurem benígnam prótinus appóne nostris vócibus; tropæa sacra pángimus, ignósce quod delíquimus.
Tu vincis in martyribus parcéndo confessóribus; tu vince nostra crímina donándo indulgéntiam.
Præsta, Pater piíssime, Patríque compar Unice, cum Spíritu Paráclito regnans per omne sǽculum. Amen.
   Ant. 1. Sanguis sanctórum mártyrum * pro Christo effúsus est in terris, ídeo adépti sunt prǽmia sempitérna (T.P. Allelúia).
   Ant. 1.
Psalmus 2
Messias rex et victor
Convenerunt ver adversus puerum tuum Iesum, quem unxisti (Act 4,27)
   Quare fremuérunt gentes, * et pópuli meditáti sunt inánia?
   
   Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum * advérsus Dóminum et advérsus christum eíus:
   
   “Dirumpámus víncula eórum * et proiciámus a nobis íugum ipsórum!”
   
   Qui hábitat in cælis, irridébit eos, * Dóminus subsannábit eos.
   
   Tunc loquétur ad eos in ira sua * et in furóre suo conturbábit eos:
   
   “Ego autem constítui regem meum * super Sion, montem sanctum meum!”
   
   Prædicábo decrétum eíus. Dóminus dixit ad me: “Fílius meus es tu; * ego hódie génui te.
   
   Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam * et possessiónem tuam términos terræ.
   
   Reges eos in virga férrea * et tamquam vas fíguli confrínges eos.”
   
   Et nunc, reges, intellégite; * erudímini, qui iudicátis terram.
   
   Servíte Dómino in timóre * et exsultáte ei cum tremóre.
   
   Apprehéndite disciplínam, ne quando irascátur, et pereátis de via, * cum exárserit in brevi ira eíus.
   
   Beáti omnes, * qui confídunt in eo.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Sanguis sanctórum mártyrum * pro Christo effúsus est in terris, ídeo adépti sunt prǽmia sempitérna (T.P. Allelúia).
   Ant.
   
Psalmus 32 (33)
Laus Domini providentis
Omnia per ipsum facta sunt (Io 1, 3).
I
   Exsultáte, iusti, in Dómino; * rectos decet collaudátio.
   
   Confitémini Dómino in cíthara, * in psaltério decem chordárum psállite illi.
   
   Cantáte ei cánticum novum, * bene psállite ei in vociferatióne,
   
   quia rectum est verbum Dómini, * et ómnia ópera eius in fide.
   
   Díligit iustítiam et iudícium; * misericórdia Dómini plena est terra.
   
   Verbo Dómini cæli facti sunt, * et spíritu oris eius omnis virtus eórum.
   
   Cóngregans sicut in utre aquas maris, * ponens in thesáuris abyssos.
   
   Tímeat Dóminum omnis terra, * a fácie autem eius formídent omnes inhabitántes orbem.
   
   Quóniam ipse dixit, et facta sunt, * ipse mandávit, et creáta sunt.
   
   Dóminus díssipat consília géntium, * írritas facit cogitatiónes populórum.
   
   Consílium autem Dómini in ætérnum manet, * cogitatiónes cordis eius in generatióne et generatiónem.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   
   
II
   Beáta gens, cui Dóminus est Deus, * pópulus, quem elégit in hereditátem sibi.
   
   De cælo respéxit Dóminus, * vidit omnes fílios hóminum.
   
   De loco habitáculi sui respéxit * super omnes, qui hábitant terram,
   
   qui finxit singillátim corda eórum, * qui intéllegit ómnia ópera eórum.
   
   Non salvátur rex per multam virtútem, * et gigas non liberábitur in multitúdine virtútis suæ.
   
   Fallax equus ad salútem, * in abundántia autem virtútis suæ non salvábit.
   
   Ecce óculi Dómini super metuéntes eum, * in eos, qui sperant super misericórdia eius,
   
   ut éruat a morte ánimas eórum * et alat eos in fame.
   
   Anima nostra sústinet Dóminum, * quóniam adiútor et protéctor noster est;
   
   quia in eo lætábitur cor nostrum, * et in nómine sancto eius sperávimus.
   
   Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   
   v. Anima nostra sústinet Dóminum. r. Quóniam adiútor et protéctor noster est.
   
In primo nocturno, anno II
De libro Exodi
   In diébus illis: Locútus est Deus cunctos sermónes hos: " Ego sum Dóminus Deus tuus, qui edúxi te de terra Ægýpti, de domo servitútis. Non habébis deos aliénos coram me. Non fácies tibi scúlptile neque omnem similitúdinem eórum quæ sunt in cælo désuper et quæ in terra deórsum et quæ in aquis sub terra. Non adorábis ea neque coles, quia ego sum Dóminus Deus tuus, Deus zelótes vísitans iniquitátem patrum in fíliis in tértiam et quartam generatiónem eórum qui odérunt me, et fáciens misericórdiam in mília his qui díligunt me et custódiunt præcépta mea. "
   
   Non assúmes nomen Dómini Dei tui in vanum, nec enim habébit insóntem Dóminus eum qui assúmpserit nomen Dómini Dei sui frustra. Meménto ut diem sábbati sanctífices. Sex diébus operáberis et fácies ómnia ópera tua; séptimus autem dies sábbatum Dómino Deo tuo est; non fácies omne opus tu et fílius tuus et fília tua, servus tuus et ancílla tua, iuméntum tuum et ádvena qui est intra portas tuas. Sex enim diébus fecit Dóminus cælum et terram et mare et ómnia quæ in eis sunt, et requiévit in die séptimo; idcírco benedíxit Dóminus diéi sábbati et sanctificávit eum. "
   
   Honóra patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram quam Dóminus Deus tuus dabit tibi. Non occídes; non mœcháberis; non furtum fácies. Non loquéris contra próximum tuum falsum testimónium. Non concupísces domum próximi tui: non desiderábis uxórem eius, non servum, non ancíllam, non bovem, non ásinum, nec ómnia quæ illíus sunt. "
   
   r. Cantémus Dómino, glorióse enim honorificátus est: equum et ascensórem proiécit in mare. * Adiútor et protéctor factus est mihi Dóminus in salútem. v. Currus pharaónis et exercítum eius proiécit in mare. * Adiútor. v. Glória Patri. * Adiútor.
   
In secundo nocturno, anno II
Ex Narratióne martýrii sanctórum mártyrum Carthaginiénsium (Cc. 15.18: éd. van Beek, 1936, 36-38.42)
   Felicitáti grátia Dómini eiúsmodi cóntigit: cum octo iam ménsium ventrem habéret (nam prægnans fúerat apprehénsa), instánte spectáculi die in magno erat luctu, ne propter ventrem differrétur (quia non licet prægnántes pœnæ repræsentári) et ne inter álios póstea scelerátos sanctum et innocéntem sánguinem fúnderet. Sed et commártyres gráviter contristabántur, ne tam bonam sóciam quasi cómitem solam in via eiúsdem spei relínquerent.
   
   Coniúncto ítaque uníto gémitu ad Dóminum oratiónem fudérunt ante tértium diem múneris. Statim post oratiónem dolóres invasérunt. Et cum pro naturáli difficultáte óctavi mensis in partu labórans doléret, ait illi quidam ex minístris cataractariórum: " Quæ sic modo doles, quid fácies obiécta béstiis, quas contempsísti cum sacrificáre noluísti? " Et illa respóndit: " Modo ego pátior quod pátior; illic autem álius erit in me qui patiétur pro me, quia et ego pro illo passúra sum. " Ita eníxa est puéllam, quam sibi quædam soror in fíliam educávit.
   
   Illúxit dies victóriæ mártyrum, et processérunt de cárcere in amphitheátrum, quasi in cælum, hílares, vultu decóri, si forte gáudio pavéntes non timóre. Sequebátur Perpétua lúcido vultu et plácido incéssu, ut matróna Christi, ut Dei delicáta, vigóre oculórum deíciens ómnium conspéctum. Item Felícitas, salvam se peperísse gaudens ut ad béstias pugnáret, a sánguine ad sánguinem, ab obstetríce ad retiárium, lotúra post partum baptísmo secúndo.
   
   r. Reddet Deus mercédem labórum sanctórum suórum * Et dedúcet illos in via mirábili. v. Excélsus coronávit eos Dóminus coróna iustítiæ. * Et. v. Gloria Patri. * Et
   
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
   Deus, qui nos gloriósis remédiis in terris adhuc pósitos iam cæléstium rerum facis esse consórtes, tu, quǽsumus, in ista qua vívimus nos vita gubérna * ut ad illam, in qua ipse es, lucem perdúcas. Per Dóminum.
   
   Dóminus vobíscum.
   
   r. Et cum spíritu tuo.
   
   Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
   
   r. Amen.
   
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
Retour en haut