Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

Die 9 martii
   1. Sanctæ Francíscæ, religiósæ, quæ, adulescéntula nupta, in matrimónio quadragínta annos vixit, uxor et materfamílias probáta, pietáte, humilitáte et patiéntia admirábilis. Tempóribus calamitósis, bona sua paupéribus distríbuit, ægrótis ministrávit et, cóniuge defúncto, inter oblátas, quas sub Régula sancti Benedícti Romæ congregáverat, secéssit.
   
   2. Apud Sebástem in Arménia, pássio sanctórum quadragínta mílitum Cappádocum, qui, non sánguinis sed fídei et obséquii erga Patris cæléstis voluntátem sócii, témpore Licínii imperatóris, post víncula ac sæva torménta, frigidíssimo híemis témpore supra stagnum rigens pernoctáre nudi sub dio iussi, crurifrágio martyrium consummárunt.
   
   3. Barcinóne in Hispánia Tarraconénsi, sancti Paciáni, epíscopi, qui, fidem expónens, christiánum sibi nomen esse profitebátur, cathólicum vero cognómen.
   
   4 *. In pago Rapóllæ in Lucánia, sancti Vitális de Castronóvo, mónachi.
   
   5. In Morávia orientáli, sancti Brunónis, epíscopi Querfurténsis et mártyris, qui, dum in Itália Othónem imperatórem Tértium comitabátur, sancti Romuáldi auctoritáte permótus, ad monásticam disciplínam se trádidit et, nómine Bonifátio accépto, in Germániam regréssus atque a I oánne papa Décimo epíscopus creátus, in expeditiónibus apostólicis cum sóciis duodevigínti ab idolólatris trucidátus est.
   
   6. Bonóniæ in Æmília, sanctæ Catharínæ, vírginis ex Ordine Sanctæ Claræ, quæ, ingénuis ártibus clara, sed mysticis virtútibus atque pæniténtiæ humilitatísque cursu illústrior, sacras vírgines duxit.
   
   7. Mondónii in Subalpínis, sancti Domínici Savio, qui, iam inde a puerítia dulcis et iucúndus ánimo, iter christiánæ perfectiónis céleri gressu adhuc aduléscens consummávit.
   
   8. In pago Rei-to-Ri in Coréa, sanctórum Petri Ch'oe Hyóng et Ioánnis Baptístæ Chón Chang-un, mártyrum, qui, patresfamílias, baptísma contulérunt et libros christiános typis edidérunt, quaprópter supplíciis dati ádeo constántes in fide exstitérunt, ut suórum persecutórum admiratiónem effícerent.
   
   Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
   
   r. Deo grátias.
   
   v. Pretiósa in conspéctu Dómini, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
   
Lectio brevis (Is 55, 6-7)
   Quærite Dóminum, dum inveníri potest; invocáte eum, dum prope est. Derelínquat ímpius viam suam, et vir iníquus cogitatiónes suas; et revertátur ad Dóminum, et miserébitur eius, et ad Deum nostrum, quóniam multus est ad ignoscéndum.
   
   Verbum Dómini. r. Deo grátias.
   
   Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. r. Amen.
   
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
   Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. r. Amen.
   
   v. Ite in pace. r. Deo grátias.
   
Retour en haut