v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
 
 r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
 
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
Hymnus
Ex more docti mystico servémus abstinéntiam, deno diérum círculo ducto quater notíssimo.
Lex et prophétæ prímitus hanc prætulérunt, póstmodum Christus sacrávit, ómnium rex atque factor témporum.
Utámur ergo párcius verbis, cibis et pótibus, somno, iocis et árctius perstémus in custódia.
Vitémus autem péssima quæ súbruunt mentes vagas, nullúmque demus cállido hosti locum tyránnidis.
Præsta, beáta Trínitas, concéde, simplex Unitas, ut fructuósa sint tuis hæc parcitátis múnera. Amen.
 Ant. 1. Per síngulos dies benedícam te, Dómine, allelúia.
 Ant. 1.
Psalmus 144 (145)
Laus divinæ maiestatis
Iustus es, qui es et qui eras, Sanctus (Ap 16, 5).
I
 Exaltábo te, Deus meus rex, † et benedícam nómini tuo * in sæculum et in sǽculum sǽculi.
 
 Per síngulos dies benedícam tibi † et laudábo nomen tuum * in sǽculum et in sǽculum sǽculi.
 
 Magnus Dóminus et laudábilis nimis, * et magnitúdinis eius non est investigátio.
 
 Generátio generatióni laudábit ópera tua, * et poténtiam tuam pronuntiábunt.
 
 Magnificéntiam glóriæ maiestátis tuæ loquéntur * et mirabília tua enarrábunt.
 
 Et virtútem terribílium tuórum dicent * et magnitúdinem tuam narrábunt.
 
 Memóriam abundántiæ suavitátis tuæ eructábunt * et iustítia tua exsultábunt.
 
 Miserátor et miséricors Dóminus, * longánimis et multæ misericórdiæ.
 
 Suávis Dóminus univérsis, * et miseratiónes eius super ómnia ópera eius.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Per síngulos dies benedícam te, Dómine, allelúia.
 Ant.
 Ant. 2. Regnum tuum, Dómine, regnum ómnium sæculórum.
 Ant. 2.
Psalmus 144 (145)
Laus divinæ maiestatis
Iustus es, qui es et qui eras, Sanctus (Ap 16,5)
II
 Confiteántur tibi, Dómine, ómnia ópera tua; * et sancti tui benedícant tibi.
 
 Glóriam regni tui dicant * et poténtiam tuam loquántur,
 
 ut notas fáciant fíliis hóminum poténtias tuas * et glóriam magnificéntiæ regni tui.
 
 Regnum tuum regnum ómnium sæculórum, * et dominátio tua in omnem generatiónem et generatiónem.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Regnum tuum, Dómine, regnum ómnium sæculórum.
 Ant.
 Ant. 3. Fidélis Dóminus in ómnibus verbis suis et sanctus in ómnibus opéribus suis, allelúia.
 Ant. 3.
Psalmus 144 (145)
Laus divinæ maiestatis
Iustus es, qui es et qui eras, Sanctus (Ap 16,5)
III
 Fidélis Dóminus in ómnibus verbis suis * et sanctus in ómnibus opéribus suis.
 
 Allevat Dóminus omnes qui córruunt * et érigit omnes depréssos.
 
 Oculi ómnium in te sperant, * et tu das illis escam in témpore opportúno.
 
 Aperis tu manum tuam * et imples omne ánimal in beneplácito.
 
 Iustus Dóminus in ómnibus viis suis * et sanctus in ómnibus opéribus suis.
 
 Prope est Dóminus ómnibus invocántibus eum, * ómnibus invocántibus eum in veritáte.
 
 Voluntátem timéntium se fáciet † et deprecatiónem eórum exáudiet * et salvos fáciet eos.
 
 Custódit Dóminus omnes diligéntes se * et omnes peccatóres dispérdet.
 
 Laudatiónem Dómini loquétur os meum, et benedícat omnis caro nómini sancto eius * in sǽculum et in sǽculum sǽculi.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Fidélis Dóminus in ómnibus verbis suis et sanctus in ómnibus opéribus suis, allelúia.
 Ant.
In primo nocturno, anno II
De libro Exodi
 Hæc dicit Dóminus: " Qui ímmolat diis, occidétur, præter Dómino soli. Advenam non ópprimes neque afflíges eum; ádvenæ enim et ipsi fuístis in terra Ægýpti. Víduæ et pupíllo non nocébitis. Si læséritis eos, vociferabúntur ad me, et ego áudiam clamórem eórum; et indignábitur furor meus, percutiámque vos gládio, et erunt uxóres vestræ víduæ et fílii vestri pupílli. Si pecúniam mútuam déderis in pópulo meo páuperi, qui hábitat tecum, non eris ei quasi créditor; non imponétis ei usúram. "
 
 Si pignus a próximo tuo accéperis pállium, ante solis occásum reddes ei; ipsum enim est solum quo operítur, induméntum carnis eius, nec habet áliud in quo dórmiat; si clamáverit ad me, exáudiam eum, quia miséricors sum. Deo non détrahes et príncipi pópuli tui non maledíces. Abundántiam áreæ tuæ et torculáris tui non tardábis réddere. Primogénitum filiórum tuórum dabis mihi. De bobus quoque et óvibus simíliter fácies: septem diébus sit cum matre sua, die octávo reddes illum mihi. Viri sancti éritis mihi; carnem animális in agro dilaceráti non comedétis, sed proiciétis cánibus. "
 
 Non suscípies famam falsam; nec iunges manum tuam cum ímpio ut dicas falsum testimónium. Non sequéris turbam ad faciéndum malum; nec in iudício plurimórum acquiésces senténtiæ ut a vero dévies. Páuperis quoque non miseréberis in iudício. Si occúrreris bovi inimíci tui aut ásino erránti, reduc ad eum. Si víderis ásinum odiéntis te iacére sub ónere suo, non pertransíbis, sed sublevábis cum eo. "
 
 Non pervértes iudícium páuperis in lite eius. Mendácium fúgies. Insóntem et iustum non occídes, quia avérsor ímpium. Nec accípies múnera, quæ excæcant étiam prudéntes et subvértunt verba iustórum. Peregrínum non ópprimes; scitis enim advenárum ánimas, quia et ipsi peregríni fuístis in terra Ægýpti. "
 
 r. In mari via tua, et sémitæ tuæ in aquis multis. * Deduxísti sicut oves pópulum tuum in manu Móysi et Aaron. v. Illuxérunt coruscatiónes tuæ orbi terræ; commóta est et contrémuit terra. * Deduxísti. v. Glória Patri. * Deduxísti.
 
In secundo nocturno, anno II
Ex Oratiónibus sancti Gregórii Nysséni epíscopi (Orat. de pauperibus amandis: PG 46, 463-466)
 Si vis intellégere quómodo morbo laborántes, male afféctos, atque afflíctos curet, audi. Quis apem dócuit ceras et mella confícere? Quis e pinu, quis e terebíntho, quis e mástiches árbore pingues illos resínæ succos destilláre fecit? Quis Indórum regiónem constítuit siccórum atque fragántium frúctuum, et odórum suávium matrem? Mérito ígitur et opportúne póteram verba Baruch usurpáre: Hic adinvénit omnem viam disciplínæ, et trádidit illam Iacob púero suo et Israel dilécto suo.
 
 Per hunc artes omnes quæ vel igne vel sine igne vel in aquis exercéntur invéntæ; per hunc sciéntiæ innumerábiles excogitátæ, ut nihil omníno desit homínibus, quod ad transigéndæ vitæ necessitátem et commoditátem pértineat. Ac Deus quidem hoc modo beneficéntiæ et liberalitátis invéntor et fons, ómnia quæ nobis necessária sunt ditíssimus ipse benígne subminístrat. Nos autem qui síngulis divínæ Scriptúræ verbis ad Dóminum et procreatórem nostrum imitándum (quátenus mortális beátum et immortálem imitári potest) institúimur, ad utilitátem nostram ómnia rápimus, ómnia voluptátibus nostris metímur, et ália quidem vitæ nostræ delíciis elargímur, ália recóndimus hærédum aviditáti. Miserórum vero nulla habétur rátio, nulla páuperum idónea cura, nulla sollicitúdo. O crudéles ánimos! O mentes ab omni misericórdia aliénas!
 
 Ne vivámus carni in rebus ómnibus; in áliqua vivámus et Deo. Delíciæ enim epulárum quæ in ventrem ingrediúntur, tantum voluptátis carni dumtáxat afférre possunt, quántulum est illud spátium, quo fauces continéntur. Misericórdia vero et beneficéntia virtútes sunt Deo gratíssimæ: quæ si cuius ánimum incolúerint, eum divínum effíciunt, et summo illi bono quam simíllimum reddunt, ádeo ut primæ illíus atque immortális et mentem omnem superántis natúræ decorétur imágine. At qualem stúdii laborísque finem pollicéntur?
 
 Nunc quidem præcláram spem, et lætítiæ plenam exspectatiónem; post autem quando istíus assídue fluéntis carnis spóliis exúti immortalitátem induérimus, vitam beátam, nullum finem habitúram, nullis malis obnóxiam, in summis et admirándis, quæque hic a nobis cognitióne comprehéndi non possunt, versántem gáudiis et voluptátibus. Complectímini eum qui possidéntem se numquam est derelictúrus; úsui vitæ modum impónite. Ne ómnia vestra existimáte. Sit pars étiam páuperum et amicórum Dei. Illíus enim vere sunt ómnia quem habémus Patrem. Nos autem fratres sumus.
 
 r. In ómnibus exhibeámus nos sicut Dei minístros, in multa patiéntia, * Ut non vituperétur ministérium nostrum. v. Ecce nunc tempus acceptábile, ecce nunc dies salútis; némini dantes ullam offensiónem, * Ut non vituperétur. v. Glória Patri. * Ut non vituperétur.
 
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
 Deus, ómnium misericordiárum et totíus bonitátis auctor, qui peccatórum remédia in ieiúniis, oratiónibus et eleemósynis demonstrásti, † hanc humilitátis nostræ confessiónem propítius intuére, * ut, qui inclinámur consciéntia nostra, tua semper misericórdia sublevémur. Per Dóminum.
 
 Dóminus vobíscum.
 
 r. Et cum spíritu tuo.
 
 Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
 
 r. Amen.
 
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.