Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

   v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
   
   r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
   
   Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
Hymnus
Qua Christus hora sítiit crucem vel in qua súbiit, quos præstat in hac psállere ditet siti iustítiæ.
Simul sit his esúries, quam ipse de se sátiet, crimen sit ut fastídium virtúsque desidérium.
Charísma Sancti Spíritus sic ínfluat psalléntibus, ut carnis æstus frígeat et mentis algor férveat.
Christum rogámus et Patrem, Christi Patrísque Spíritum; unum potens per ómnia, fove precántes, Trínitas. Amen.
   Ant. Vivo ego, dicit Dóminus; nolo mortem peccatóris, sed ut magis convertátur et vivat.
   Ant.
Psalmus 118 (119), 89-96
Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem sicut dilexi vos (Cf. Io 13, 34).
XII (Lamed)
   In ætérnum, Dómine, * verbum tuum constitútum est in cælo.
   
   In generatiónem et generatiónem véritas tua; * firmásti terram, et pérmanet.
   
   Secúndum iudícia tua pérmanent hódie, * quóniam ómnia sérviunt tibi.
   
   Nisi quod lex tua delectátio mea est, * tunc forte periíssem in humiliatióne mea.
   
   In ætérnum non oblivíscar mandáta tua, * quia in ipsis vivificásti me.
   
   Tuus sum ego: salvum me fac, * quóniam mandáta tua exquisívi.
   
   Me exspectavérunt peccatóres, ut pérderent me; * testimónia tua intelléxi.
   
   Omni consummatióni vidi finem, * latum præcéptum tuum nimis.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
Psalmus 70 (71)
Domine, spes mea a iuventute mea
Spe gaudentes, in tribulatione patientes (Rom 12,12).
I
   In te, Dómine, sperávi, * non confúndar in ætérnum.
   
   In iustítia tua líbera me et éripe me; * inclína ad me aurem tuam et salva me.
   
   Esto mihi in rupem præsídii et in domum munítam, * ut salvum me fácias,
   
   quóniam fortitúdo mea * et refúgium meum es tu.
   
   Deus meus, éripe me de manu peccatóris * et de manu contra legem agéntis et iníqui.
   
   Quóniam tu es exspectátio mea, Dómine; * Dómine, spes mea a iuventúte mea.
   
   Super te inníxus sum ex útero, de ventre matris meæ tu es suscéptor meus; * in te laus mea semper.
   
   Tamquam prodígium factus sum multis, * et tu adiútor fortis.
   
   Repleátur os meum laude tua, * tota die magnitúdine tua.
   
   Ne proícias me in témpore senectútis; * cum defécerit virtus mea, ne derelínquas me.
   
   Quia dixérunt inimíci mei mihi, et, qui observábant ánimam meam, * consílium fecérunt in unum
   
   dicéntes: «Deus derelíquit eum! Persequímini et comprehéndite eum, * quia non est qui erípiat».
   
   Deus, ne elongéris a me; * Deus meus, in auxílium meum festína.
   
   Confundántur et defíciant adversántes ánimæ meæ; * operiántur confusióne et pudóre, qui quærunt mala mihi.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
II
   Ego autem semper sperábo * et adíciam super omnem laudem tuam.
   
   Os meum annuntiábit iustítiam tuam, tota die salutáre tuum: * quæ dinumeráre nescívi.
   
   Véniam ad poténtias Dómini; * Dómine, memorábor iustítiæ tuæ solíus.
   
   Deus, docuísti me a iuventúte mea; * et usque nunc annuntiábo mirabília tua.
   
   Et usque in senéctam et sénium, * Deus, ne derelínquas me,
   
   donec annúntiem bráchium tuum * generatióni omni, quæ ventúra est.
   
   Poténtia tua et iustítia tua, Deus, usque in altíssima, qui fecísti magnália: * Deus, quis símilis tibi?
   
   Quantas ostendísti mihi tribulatiónes multas et malas; íterum vivificásti me * et de abyssis terræ íterum reduxísti me.
   
   Multiplicábis magnitúdinem meam * et convérsus consoláberis me.
   
   Nam et ego confitébor tibi, in psaltério veritátem tuam, Deus meus; * psallam tibi in cíthara, Sanctus Israel.
   
   Exsultábunt lábia mea, cum cantávero tibi, * et ánima mea, quam redemísti;
   
   sed et língua mea tota die meditábitur iustítiam tuam, * cum confúsi et revériti fúerint, qui quærunt mala mihi.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Vivo ego, dicit Dóminus; nolo mortem peccatóris, sed ut magis convertátur et vivat.
   Ant.
Lectio brevis (Ez 18, 23)
   Numquid voluntátis meæ est mors ímpii, dicit Dóminus Deus, et non ut convertátur a viis suis et vivat?
   
   v. Avérte fáciem tuam a peccátis meis. r. Et omnes iniquitátes meas dele.
   
   Orémus.
   
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
   Ecclésiam tuam, Dómine, miserátio continuáta mundet et múniat, et quia sine te non potest salva consístere, * tuo semper múnere gubernétur. Per Dóminum.
   
   Dóminus vobíscum.
   
   r. Et cum spíritu tuo.
   
   Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
   
   r. Amen.
   
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
Retour en haut