Die 12 martii
 1. Thevéste in Numídia, sancti Maximiliáni, mártyris, qui, Victóris veteráni fílius et ipse conscríptus, Dióni procónsuli respóndit christifidéli militáre non licére; et cum sacraméntum milítiæ recusavísset, gládio animadvérti iussus est.
 
 2. Nicomedíæ in Bithynia, commemorátio sanctórum mártyrum Mÿgdonis, presbyteri, Eugénii, Máximi, Domnæ, Mardónii, Smarágdi et Hilárii, qui sínguli síngulis diébus suffocáti sunt, ut céteris metus incuterétur.
 
 3. Ibídem, pássio sancti Petri, mártyris, qui, cum Diocletiáni imperatóris cubiculárius esset et libérius mártyrum supplícia quererétur, eiúsdem augústi iussu in médium addúcitur ac primo suspénsus diutíssime flagris tortus est, deínde in cratícula igne assátus. Dorothéus et Gorgónius autem, eídem cubículo regis præpósiti, reclamántes, simílibus pæne supplíciis affécti sunt et ad últimum láqueo necáti.
 
 4. Romæ in cœmetério Pontiáni ad Ursum pileátum, deposítio sancti Innocéntii papæ Primi, qui sanctum Ioánnem Chrysóstomum deféndit, Hierónymum consolátus est et Augustínum approbávit.
 
 5. In civitáte Leonénsi in Británnia Armórica, sancti Pauli Aureliáni, primi epíscopi huius civitátis.
 
 6. Romæ apud sanctum Petrum, deposítio sancti Gregórii papæ Primi, cognoménto Magni, cuius memória die tértia septémbris, scílicet die ordinatiónis eius, recólitur.
 
 7. Sigriánæ in Bithynia in monastério Agri Magni, deposítio sancti Theóphanis, cognoménto Chronógraphi, qui, ex ditíssimo pauper mónachus factus, a Leóne Arméno imperatóre ob sacrárum Imáginum cultum biénnio in cárcere deténtus est et inde in Samothráciam deportátus, ubi, ærúmnis conféctus, spíritum réddidit.
 
 8 *. Vintóniæ in Anglia, sancti Elphégi, epíscopi, qui, iam mónachus, cœnobíticæ vitæ instauratiónem summópere curávit.
 
 9 *. In civitáte Sancti Geminiáni in Etrúria, beátæ Finæ, vírginis, quæ inde a téneris annis diutúrnam ac gravem infirmitátem invícta patiéntia soli Deo confísa pértulit.
 
 10 *. Arétii in Etrúria, beátæ lustínæ Francucci Bezzoli, vírginis ex Ordine Sancti Benedícti et reclúsæ.
 
 11 *. Recinéti in Picéno Itáliæ, beáti Hierónymi Gherarducci, presbyteri ex Ordine Eremitárum Sancti Augustíni, qui ad pacem et concórdiam populórum procurándam incúbuit.
 
 12. In urbe Guiyang provínciæ Guangxi Sinárum, sancti Ioséphi Zhang Dapeng, mártyris, qui, lúmine fídei accépto, vixdum baptizátus missionáriis et catechístis domum apéruit atque paupéribus, ægrótis et púeris omnímodo subvénit, donec ad crucis supplícium ductus est, lácrimas tamen gáudio effúndens, quod pro Christo mori dignus existimátus esset.
 
 13 *. Cracóviæ in Polónia, beátæ Angelæ Salawa, vírginis e Tértio Ordine Sancti Francísci, quæ, in doméstico servítio totam vitam dégere éligens, humíliter inter fámulas vixit et in summa paupertáte ad Dóminum migrávit.
 
 Í4. Matútæ in Ligúria Itáliæ, sancti Aloysii Orione, presbyteri, qui Parvam Operam a Divína Providéntia instítuit pro bono iúvenum et ómnium derelictórum.
 
 Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
 
 r. Deo grátias.
 
 v. Pretiósa in conspéctu Dómini, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
 
Lectio brevis (Is 55, 6-7)
 Quærite Dóminum, dum inveníri potest; invocáte eum, dum prope est. Derelínquat ímpius viam suam, et vir iníquus cogitatiónes suas; et revertátur ad Dóminum, et miserébitur eius, et ad Deum nostrum, quóniam multus est ad ignoscéndum.
 
 Verbum Dómini. r. Deo grátias.
 
 Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. r. Amen.
 
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
 
 Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. r. Amen.
 
 v. Ite in pace. r. Deo grátias.