v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
 
 r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
 
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
Hymnus
Dei fide, qua vívimus, qua spe perénni crédimus, per caritátis grátiam Christi canámus glóriam,
Qui ductus hora tértia ad passiónis hóstiam, crucis ferens suspéndia ovem redúxit pérditam.
Precémur ergo súbditi, redemptióne líberi, ut éruat a sæculo quos solvit a chirógrapho.
Christum rogámus et Patrem, Christi Patrísque Spíritum; unum potens per ómnia, fove precántes, Trínitas. Amen.
 Ant. Advenérunt nobis dies pæniténtiæ ad rediménda peccáta, ad salvándas ánimas.
 Ant.
Psalmus 118 (119), 105-112
Meditatio verbi Domini in lege
Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem (Io 15, 12).
XIV (Nun)
 Lucérna pédibus meis verbum tuum * et lumen sémitis meis.
 
 Iurávi et státui * custodíre iudícia iustítiæ tuæ.
 
 Humiliátus sum usquequáque, Dómine; * vivífica me secúndum verbum tuum.
 
 Voluntária oris mei beneplácita sint, Dómine, * et iudícia tua doce me.
 
 Anima mea in mánibus meis semper, * et legem tuam non sum oblítus.
 
 Posuérunt peccatóres láqueum mihi, * et mandátis tuis non errávi.
 
 Heréditas mea testimónia tua in ætérnum, * quia exsultátio cordis mei sunt.
 
 Inclinávi cor meum ad faciéndas iustificatiónes tuas * in ætérnum, in finem.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
Psalmus 69 (70)
Deus, in adiutorium meum intende
Domine, salva nos, perimus (Mt 8, 25).
 Deus, in adiutórium meum inténde; * Dómine, ad adiuvándum me festína.
 
 Confundántur et revereántur, * qui quærunt ánimam meam.
 
 Avertántur retrórsum et erubéscant, * qui volunt mihi mala.
 
 Convertántur propter confusiónem suam, * qui dicunt mihi: «Euge, euge».
 
 Exsúltent et læténtur in te omnes, qui quærunt te, * et dicant semper: «Magnificétur Deus» qui díligunt salutáre tuum.
 
 Ego vero egénus et pauper sum; * Deus, ad me festína.
 
 Adiútor meus et liberátor meus es tu; * Dómine, ne moréris.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
Psalmus 74 (75)
Dominus summus iudex
Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles (Lc 1, 52).
 Confitébimur tibi, Deus; † confitébimur et invocábimus nomen tuum: *narrábimus mirabília tua.
 
 Cum statúero tempus, *ego iustítias iudicábo.
 
 Si liquefácta est terra et omnes, qui hábitant in ea, *ego confirmávi colúmnas eius.
 
 Dixi gloriántibus: «Nolíte gloriári! » *et delinquéntibus: «Nolíte exaltáre cornu!
 
 Nolíte exaltáre in altum cornu vestrum; *nolíte loqui advérsus Deum protérva» .
 
 Quia neque ab oriénte neque ab occidénte *neque a desértis exaltátio.
 
 Quóniam Deus iudex est: *hunc humíliat et hunc exáltat.
 
 Quia calix in manu Dómini *vini meri plenus misto.
 
 Et inclinávit ex hoc in hoc; † verúmtamen usque ad fæces epotábunt, *bibent omnes peccatóres terræ.
 
 Ego autem annuntiábo in sǽculum, * cantábo Deo Iacob.
 
 Et ómnia córnua peccatórum confríngam, *et exaltabúntur córnua iusti.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Advenérunt nobis dies pæniténtiæ ad rediménda peccáta, ad salvándas ánimas.
 Ant.
Lectio brevis (1 P 1, 13-14)
 Propter quod succincti lumbos mentis vestræ, sobrii, perfecte sperate in eam, quæ offertur vobis, gratiam in revelatione Iesu Christi. Quasi filii obœdientiæ, non configurati prioribus in ignorantia vestra desideriis.
 
 v. Cor mundum crea in me, Deus. r. Et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis.
 
 Orémus.
 
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
 Præsta, quǽsumus, Dómine, ut, per quadragesimálem observántiam erudíti et tuo verbo nutríti, † sancta continéntia tibi simus toto corde devóti, * et in oratióne tua semper efficiámur concórdes. Per Dóminum.
 
 Dóminus vobíscum.
 
 r. Et cum spíritu tuo.
 
 Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
 
 r. Amen.
 
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.