Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

   v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
   
   r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
   
   Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
Hymnus
Dei fide, qua vívimus, qua spe perénni crédimus, per caritátis grátiam Christi canámus glóriam,
Qui ductus hora tértia ad passiónis hóstiam, crucis ferens suspéndia ovem redúxit pérditam.
Precémur ergo súbditi, redemptióne líberi, ut éruat a sæculo quos solvit a chirógrapho.
Christum rogámus et Patrem, Christi Patrísque Spíritum; unum potens per ómnia, fove precántes, Trínitas. Amen.
   Ant. Advenérunt nobis dies pæniténtiæ ad rediménda peccáta, ad salvándas ánimas.
   Ant.
Psalmus 118 (119), 113-120
XV (Samech)
   Dúplices corde ódio hábui * et legem tuam diléxi.
   
   Tegmen et scutum meum es tu, * et in verbum tuum supersperávi.
   
   Declináte a me, malígni, * et servábo præcépta Dei mei.
   
   Súscipe me secúndum elóquium tuum, et vivam * et non confúndas me ab exspectatióne mea.
   
   Susténta me, et salvus ero * et delectábor in iustificatiónibus tuis semper.
   
   Sprevísti omnes discedéntes a iustificatiónibus tuis, * quia mendácium cogitátio eórum.
   
   Quasi scóriam delésti omnes peccatóres terræ; * ídeo diléxi testimónia tua.
   
   Hórruit a timóre tuo caro mea; * a iudíciis enim tuis tímui.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
Psalmus 78 (79)
Super Ierusalem lamentatio
Si cognovisses et tu... quæ ad pacem tibi! (Lc 19, 42).
   Deus, venérunt gentes in hereditátem tuam, polluérunt templum sanctum tuum, * posuérunt Ierúsalem in ruínas.
   
   Dedérunt morticína servórum tuórum escas volatílibus cæli, * carnes sanctórum tuórum béstiis terræ.
   
   Effudérunt sánguinem eórum tamquam aquam in circúitu Ierúsalem, * et non erat qui sepelíret.
   
   Facti sumus oppróbrium vicínis nostris, * subsannátio et illúsio his, qui in circúitu nostro sunt.
   
   Usquequo, Dómine? Irascéris in finem? * Accendétur velut ignis zelus tuus?
   
   [Effúnde iram tuam in gentes, quæ te non novérunt, * et in regna, quæ nomen tuum non invocavérunt,
   
   quia comedérunt Iácob * et sedem eíus desolavérunt. ]
   
   Ne memíneris iniquitátum patrum nostrórum, cito antícipent nos misericórdiæ tuæ, * quia páuperes facti sumus nimis.
   
   Adiuva nos, Deus salutáris nostri, * propter glóriam nóminis tui et líbera nos;
   
   et propítius esto peccátis nostris * propter nomen tuum.
   
   Quare dicent in géntibus: «Ubi est Deus eórum?». Innotéscat in natiónibus coram óculis nostris * últio sánguinis servórum tuórum, qui effúsus est.
   
   Intróeat in conspéctu tuo gémitus compeditórum; secúndum magnitúdinem bráchii tui * supérstites relínque fílios mortis.
   
   Nos autem, pópulus tuus et oves páscuæ tuæ, * confitébimur tibi in sǽculum: in generatiónem et generatiónem * annuntiábimus laudem tuam.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
Psalmus 79 (80)
Visita, Domine, vineam tuam
Veni, Domine Iesu (Ap 22, 20).
   Qui pascis Israel, inténde, * qui dedúcis velut ovem Ioseph.
   
   Qui sedes super chérubim, effúlge * coram Ephraim, Béniamin et Manásse.
   
   Excita poténtiam tuam et veni, * ut salvos fácias nos.
   
   Deus, convérte nos, * illústra fáciem tuam, et salvi érimus.
   
   Dómine Deus virtútum, * quoúsque irascéris super oratiónem pópuli tui?
   
   Cibásti nos pane lacrimárum * et potum dedísti nobis in lácrimis copióse.
   
   Posuísti nos in contradictiónem vicínis nostris, * et inimíci nostri subsannavérunt nos.
   
   Deus virtútum, convérte nos, * illústra fáciem tuam, et salvi érimus.
   
   Víneam de Ægýpto transtulísti, * eiecísti gentes et plantásti eam.
   
   Purgásti locum in conspéctu eius, * plantásti radíces eius, et implévit terram.
   
   Opérti sunt montes umbra eius * et ramis eius cedri Dei;
   
   exténdit pálmites suos usque ad mare * et usque ad Flumen propágines suas.
   
   Ut quid destruxísti macériam eius, * et vindémiant eam omnes, qui prætergrediúntur viam?
   
   Exterminávit eam aper de silva, * et singuláris ferus depástus est eam.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Advenérunt nobis dies pæniténtiæ ad rediménda peccáta, ad salvándas ánimas.
   Ant.
Lectio brevis (Is 55, 6-7)
   Quærite Dóminum, dum inveníri potest; invocáte eum, dum prope est. Derelínquat ímpius viam suam, et vir iníquus cogitatiónes suas; et revertátur ad Dóminum, et miserébitur eius, et ad Deum nostrum, quóniam multus est ad ignoscéndum.
   
   v. Cor mundum crea in me, Deus. r. Et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis.
   
   Orémus.
   
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
   Maiestátem tuam, Dómine, supplíciter implorámus, ut, quanto magis dies salutíferæ festivitátis accédit, * tanto devótius ad eius celebrándum proficiámus paschále mystérium. Per Dóminum.
   
   Dóminus vobíscum.
   
   r. Et cum spíritu tuo.
   
   Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
   
   r. Amen.
   
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
Retour en haut