v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
 
 r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
 
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
Hymnus
Iesu, quadragenáriæ dicátor abstinéntiæ, qui ob salútem méntium præcéperas ieiúnium,
Adésto nunc Ecclésiæ, adésto pæniténtiæ, qua supplicámur cérnui peccáta nostra dílui.
Tu retroácta crímina tua remítte grátia et a futúris ádhibe custódiam mitíssime,
Ut, expiáti ánnuis compunctiónis áctibus, tendámus ad paschália digne colénda gáudia.
Te rerum univérsitas, clemens, adóret, Trínitas et nos novi per véniam novum canámus cánticum. Amen.
 Ant. 1. Magnus est Dóminus, et Deus noster præ ómnibus diis.
 Ant. 1.
Psalmus 134 (135)
Laus Domini mirabilia operantis
Populus in acquisitionem... annuntiate virtutes eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum (Cf. 1 Petr 2, 9).
I
 Laudáte nomen Dómini, * laudáte, servi Dómini,
 
 qui statis in domo Dómini, * in átriis domus Dei nostri.
 
 Laudáte Dóminum, quia bonus Dóminus; * psállite nómini eius, quóniam suáve.
 
 Quóniam Iacob elégit sibi Dóminus, * Israel in pecúlium sibi.
 
 Quia ego cognóvi quod magnus est Dóminus * et Deus noster præ ómnibus diis.
 
 Omnia, quæcúmque vóluit, † Dóminus fecit in cælo et in terra, * in mari et in ómnibus abyssis.
 
 Addúcens nubes ab extrémo terræ, † fúlgura in plúviam facit, * prodúcit ventos de thesáuris suis.
 
 Qui percússit primogénita Ægýpti * ab hómine usque ad pecus.
 
 Misit signa et prodígia in médio tui, Ægýpte, * in pharaónem et in omnes servos eius.
 
 Qui percússit gentes multas * et occídit reges fortes:
 
 Sehon regem Amorræórum et Og regem Basan * et ómnia regna Chánaan.
 
 Et dedit terram eórum hereditátem, * hereditátem Israel pópulo suo.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Magnus est Dóminus, et Deus noster præ ómnibus diis.
 Ant.
 Ant. 2. Domus Israel, benedícite Dómino; psállite nómini eius, quóniam suáve.
 Ant. 2.
II
 Dómine, nomen tuum in ætérnum; * Dómine, memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.
 
 Quia iudicábit Dóminus pópulum suum * et servórum suórum miserébitur.
 
 Simulácra géntium argéntum et aurum, * ópera mánuum hóminum:
 
 os habent et non loquéntur; * óculos habent et non vidébunt;
 
 aures habent et non áudient; * neque enim est spíritus in ore ipsórum.
 
 Símiles illis erunt, qui fáciunt ea, * et omnes, qui confídunt in eis.
 
 Domus Israel, benedícite Dómino; * domus Aaron, benedícite Dómino;
 
 domus Levi, benedícite Dómino; * qui timétis Dóminum, benedícite Dómino.
 
 Benedíctus Dóminus ex Sion, * qui hábitat in Ierúsalem.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Domus Israel, benedícite Dómino; psállite nómini eius, quóniam suáve.
 Ant.
 Ant. 3. Omnes gentes vénient et adorábunt coram te, Dómine.
 Ant. 3.
Canticum (Ap 15, 3-4)
Hymnus adorationis
 Magna et mirabília ópera tua, * Dómine Deus omnípotens;
 
 iustæ et veræ viæ tuæ, * Rex géntium!
 
 Quis non timébit, Dómine, * et glorificábit nomen tuum?
 
 Quia solus Sanctus, † quóniam omnes gentes vénient et adorábunt in conspéctu tuo, * quóniam iudícia tua manifestáta sunt.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Omnes gentes vénient et adorábunt coram te, Dómine.
 Ant.
Lectio brevis (Iac 5, 16. 19-20)
 Confitémini altérutrum peccáta et oráte pro ínvicem, ut sanémini. Multum enim valet deprecátio iusti óperans. Fratres mei, si quis ex vobis erráverit a veritáte et convérterit quis eum, scire debet quóniam, qui convérti fécerit peccatórem ab erróre viæ eius, salvábit ánimam suam a morte et opériet multitúdinem peccatórum.
 
Responsorium breve
 r. Ego dixi: Dómine, * Miserére mei. Ego. v. Sana ánimam meam, quia peccávi tibi. * Miserére mei. Glória Patri. Ego.
 
 Ant. Dilígere próximum suum tamquam seípsum, magis est ómnibus sacrifíciis.
 Ant.
Canticum Evangelicum (Lc 1, 46-55)
Exultatio animæ in Domino
 Magníficat ✠ * ánima mea Dóminum,
 
 et exsultávit spíritus meus * in Deo salvatóre meo,
 
 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. * Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generationes,
 
 quia fecit mihi magna, qui potens est, * et sanctum nomen eius,
 
 et misericórdia eius in progénies et progénies * timéntibus eum.
 
 Fecit poténtiam in bráchio suo, * dispérsit supérbos mente cordis sui;
 
 depósuit poténtes de sede * et exaltávit húmiles;
 
 esuriéntes implévit bonis * et dívites dimísit inánes.
 
 Suscépit Israel púerum suum, * recordátus misericórdiæ,
 
 sicut locútus est ad patres nostros, * Abraham et sémini eius in sǽcula.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Dilígere próximum suum tamquam seípsum, magis est ómnibus sacrifíciis.
 Ant.
Preces
 Dóminum Iesum, qui per próprium sánguinem pópulum sanctificávit, deprecémur:
 
Miserére, Dómine, pópulo tuo.
 Redémptor noster, per passiónem tuam tríbue fidélibus membra sua mortificáre, in certamínibus contra mala et advérsa sústine eos, spe róbora firmióre,
 
 — quo expeditióres ad resurrectiónem tuam celebrándam occúrrant.
 
 Fac ut christiáni, ob prophéticum munus, notítiam tui ubíque diffúndant,
 
 — atque ardéntis fídei, spei et caritátis testimónio eam confírment.
 
 Confórta virtúte tua omnes afflíctos,
 
 — eísque consolándis fratérnas fac nos curas impéndere.
 
 Doce fidéles passiónem tuam in ærúmnis suis participáre,
 
 — ut salutáre tuum in seípsis maniféstent.
 
 Auctor vitæ, meménto eórum, qui de hac vita transiérunt,
 
 — eísque resurrectiónis glóriam largíre.
 
Pater noster
Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
 Córdibus nostris, quǽsumus, Dómine, grátiam tuam benígnus infúnde, † ut ab humánis semper retrahámur excéssibus, * et mónitis inhærére valeámus, te largiénte, cæléstibus. Per Dóminum.
 
 Dóminus vobíscum.
 
 r. Et cum spíritu tuo.
 
 Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
 
 r. Amen.
 
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
 v. Ite in pace. r. Deo grátias.
 
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.