Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

   v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
   
   r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
   
   Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
Hymnus
Audi, benígne Cónditor, nostras preces cum flétibus, sacráta in abstinéntia fusas quadragenária.
Scrutátor alme córdium, infírma tu scis vírium; ad te revérsis éxhibe remissiónis grátiam.
Multum quidem peccávimus, sed parce confiténtibus, tuíque laude nóminis confer medélam lánguidis.
Sic corpus extra cónteri dona per abstinéntiam, ieiúnet ut mens sóbria a labe prorsus críminum.
Præsta, beáta Trínitas, concéde, simplex Unitas, ut fructuósa sint tuis hæc parcitátis múnera. Amen.
   Ant. 1. In domum Dómini lætántes íbimus.
   Ant. 1.
Psalmus 121 (122)
Civitas sancta Ierusalem
Accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis, Ierusalem cælestem (Hebr 12, 22).
   Lætátus sum in eo quod dixérunt mihi: * «In domum Dómini íbimus» .
   
   Stantes iam sunt pedes nostri * in portis tuis, Ierúsalem.
   
   Ierúsalem, quæ ædificáta est ut cívitas, * sibi compácta in idípsum.
   
   Illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini, * testimónium Israel, ad confiténdum nómini Dómini.
   
   Quia illic sedérunt sedes ad iudícium, * sedes domus David.
   
   Rogáte, quæ ad pacem sunt Ierúsalem: * «Secúri sint diligéntes te!
   
   Fiat pax in muris tuis, * et secúritas in túrribus tuis! ».
   
   Propter fratres meos et próximos meos * loquar: «Pax in te! ».
   
   Propter domum Dómini Dei nostri * exquíram bona tibi.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. In domum Dómini lætántes íbimus.
   Ant.
   Ant. 2. Surge, qui dormis, et exsúrge a mórtuis, et illuminábit te Christus.
   Ant. 2.
Psalmus 129 (130)
De profundis clamavi
Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Mt 1, 21).
   De profúndis clamávi ad te, Dómine; * Dómine, exáudi vocem meam.
   
   Fiant aures tuæ intendéntes * in vocem deprecatiónis meæ.
   
   Si iniquitátes observáveris, Dómine, * Dómine, quis sustinébit?
   
   Quia apud te propitiátio est, * ut timeámus te.
   
   Sustínui te, Dómine, * sustínuit ánima mea in verbo eius;
   
   sperávit ánima mea in Dómino * magis quam custódes auróram.
   
   Magis quam custódes auróram * speret Israel in Dómino,
   
   quia apud Dóminum misericórdia, * et copiósa apud eum redémptio.
   
   Et ipse rédimet Israel * ex ómnibus iniquitátibus eius.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Surge, qui dormis, et exsúrge a mórtuis, et illuminábit te Christus.
   Ant.
   Ant. 3. Propter nímiam caritátem suam, qua diléxit nos Deus, cum essémus mórtui peccátis, convivificávit nos in Christo.
   Ant. 3.
Canticum (Phil 2, 6-11)
De Christo, servo Dei
   Christus Iesus, cum in forma Dei esset, * non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo,
   
   sed semetípsum exinanívit formam servi accípiens, in similitúdinem hóminum factus; * et hábitu invéntus ut homo,
   
   humiliávit semetípsum factus obœdiens usque ad mortem, * mortem autem crucis.
   
   Propter quod et Deus illum exaltávit et donávit illi nomen, * quod est super omne nomen,
   
   ut in nómine Iesu omne genu flectátur * cæléstium et terréstrium et infernórum
   
   et omnis língua confiteátur: * «Dóminus Iesus Christus!», in glóriam Dei Patris.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Propter nímiam caritátem suam, qua diléxit nos Deus, cum essémus mórtui peccátis, convivificávit nos in Christo.
   Ant.
Lectio brevis (2 Cor 6, 1-4a)
   Exhortámur vos ne in vácuum grátiam Dei recipiátis ait enim: «Témpore accépto exaudívi te et in die salútis adiúvi te». Ecce nunc tempus acceptábile, ecce nunc dies salútis, némini dantes ullam offensiónem, ut non vituperétur ministérium, sed in ómnibus exhibéntes nosmetípsos sicut Dei minístros.
   
Responsorium breve
   r. Atténde, Dómine, et miserére, * Quia peccávimus tibi. Atténde. v. Exáudi, Christe, supplicántum preces. * Quia peccávimus tibi. Glória Patri. Atténde.
   
   Ant. Rabbi, quis peccávit, hic aut paréntes eius, ut cæcus nascerétur?Respóndit Iesus: Neque hic peccávit neque paréntes eius, sed ut manifesténtur ópera Dei in illo.
   Ant.
Canticum Evangelicum (Lc 1, 46-55)
Exultatio animæ in Domino
   Magníficat ✠ * ánima mea Dóminum,
   
   et exsultávit spíritus meus * in Deo salvatóre meo,
   
   quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. * Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generationes,
   
   quia fecit mihi magna, qui potens est, * et sanctum nomen eius,
   
   et misericórdia eius in progénies et progénies * timéntibus eum.
   
   Fecit poténtiam in bráchio suo, * dispérsit supérbos mente cordis sui;
   
   depósuit poténtes de sede * et exaltávit húmiles;
   
   esuriéntes implévit bonis * et dívites dimísit inánes.
   
   Suscépit Israel púerum suum, * recordátus misericórdiæ,
   
   sicut locútus est ad patres nostros, * Abraham et sémini eius in sǽcula.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Rabbi, quis peccávit, hic aut paréntes eius, ut cæcus nascerétur?Respóndit Iesus: Neque hic peccávit neque paréntes eius, sed ut manifesténtur ópera Dei in illo.
   Ant.
Preces
   Magnificémus Deum, cui cura est de ómnibus. Eum invocémus, dicéntes:
   
Da, Dómine, salútem redémptis.
   Deus, dator múnerum et fons veritátis, reple donis tuis collégium Episcopórum,
   
    et fidéles, iis concréditos, serva in Apostolórum doctrína.
   
   Caritátem tuam infúnde ómnibus, qui de uno pane vitæ commúnicant,
   
    quo arctióre unitáte fruántur in córpore Fílii tui.
   
   Véterem hóminem cum áctibus suis nos exspoliáre concéde,
   
    et Christum Fílium tuum novum indúere hóminem.
   
   Concéde, ut omnes per pæniténtiam peccatórum suórum véniam obtíneant,
   
    et supérnæ fiant Christi tui satisfactiónis partícipes.
   
   Fac ut in pace tua defúncti te sine fine laudent in cælo,
   
    ubi et nos te in ævum celebratúros sperámus.
   
Pater noster
Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
   Deus, qui per Verbum tuum humáni géneris reconciliatiónem mirabíliter operáris, præsta, quǽsumus, ut pópulus christiánus prompta devotióne et álacri fide * ad ventúra sollémnia váleat festináre. Per Dóminum.
   
   Dóminus vobíscum.
   
   r. Et cum spíritu tuo.
   
   Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
   
   r. Amen.
   
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
   v. Ite in pace. r. Deo grátias.
   
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
Retour en haut