v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
 
 r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
 
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
Hymnus
Ternis ter horis númerus nobis sacrátus pánditur, sanctóque Iesu nómine munus precémur véniæ.
Latrónis, en, conféssio Christi merétur grátiam; laus nostra vel devótio mercétur indulgéntiam.
Mors per crucem nunc ínterit et post tenébras lux redit; horror dehíscat críminum, splendor nitéscat méntium.
Christum rogámus et Patrem, Christi Patrísque Spíritum; unum potens per ómnia, fove precántes, Trínitas. Amen.
 Ant. Per arma iustítiæ virtútis Dei, commendémus nosmetípsos in multa patiéntia.
 Ant.
Psalmus 22 (23)
Pastor bonus
Agnus pascet illos et deducet eos ad vitæ fontes aquarum (Ap 7, 17).
 Dóminus pascit me, et nihil mihi déerit: * in páscuis viréntibus me collocávit,
 
 super aquas quiétis edúxit me, * ánimam meam refécit.
 
 Dedúxit me super sémitas iustítiæ * propter nomen suum.
 
 Nam et si ambulávero in valle umbræ mortis, non timébo mala, * quóniam tu mecum es.
 
 Virga tua et báculus tuus, * ipsa me consoláta sunt.
 
 Parásti in conspéctu meo mensam * advérsus eos, qui tríbulant me;
 
 impinguásti in óleo caput meum, * et calix meus redúndat.
 
 Etenim benígnitas et misericórdia subsequéntur me * ómnibus diébus vitæ meæ,
 
 et inhabitábo in domo Dómini * in longitúdinem diérum.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
Psalmus 75 (76)
Gratiarum actio pro victoria
Videbunt Filium hominis venientem in nubibus cœli (Mt 24, 30).
I
 Notus in Iudǽa Deus, * in Israel magnum nomen eius.
 
 Et est in Salem tabernáculum eius, * et habitátio eius in Sion.
 
 Ibi confrégit coruscatiónes arcus, * scutum, gládium et bellum.
 
 Illúminans tu, Mirábilis, * a móntibus direptiónis.
 
 Spoliáti sunt poténtes corde, † dormiérunt somnum suum, * et non invenérunt omnes viri fortes manus suas.
 
 Ab increpatióne tua, Deus Iacob, * dormitavérunt auríga et equus.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
II
 Tu terríbilis es, et quis resístet tibi? * Ex tunc ira tua.
 
 De cælo audítum fecísti iudícium; * terra trémuit et quiévit,
 
 cum exsúrgeret in iudícium Deus, * ut salvos fáceret omnes mansuétos terræ.
 
 Quóniam furor hóminis confitébitur tibi, * et relíquiæ furóris diem festum agent tibi.
 
 Vovéte et réddite Dómino Deo vestro; * omnes in circúitu eius áfferant múnera Terríbili,
 
 ei, qui aufert spíritum príncipum, * terríbili apud reges terræ.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Per arma iustítiæ virtútis Dei, commendémus nosmetípsos in multa patiéntia.
 Ant.
Lectio brevis (Deut 4, 29-31)
 Cum quæsíeris Dóminum Deum tuum, invénies eum; si tamen toto corde quæsíeris eum et tota ánima tua. Postquam in tribulatióne tua te invénerint ómnia, quæ prædícta sunt, novíssimo témpore revertéris ad Dóminum Deum tuum et áudies vocem eius; quia Deus miséricors Dóminus Deus tuus est; non dimíttet te, nec omníno delébit neque obliviscétur pacti, in quo iurávit pátribus tuis.
 
 v. Sacrifícium Deo spíritus contribulátus. r. Cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies.
 
 Orémus.
 
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
 Deus, qui per Verbum tuum humáni géneris reconciliatiónem mirabíliter operáris, † præsta, quǽsumus, ut pópulus christiánus prompta devotióne et álacri fide * ad ventúra sollémnia váleat festináre. Per Dóminum.
 
 Dóminus vobíscum.
 
 r. Et cum spíritu tuo.
 
 Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
 
 r. Amen.
 
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.