Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

   v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
   
   r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
   
   Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
Hymnus
Ex more docti mystico servémus abstinéntiam, deno diérum círculo ducto quater notíssimo.
Lex et prophétæ prímitus hanc prætulérunt, póstmodum Christus sacrávit, ómnium rex atque factor témporum.
Utámur ergo párcius verbis, cibis et pótibus, somno, iocis et árctius perstémus in custódia.
Vitémus autem péssima quæ súbruunt mentes vagas, nullúmque demus cállido hosti locum tyránnidis.
Præsta, beáta Trínitas, concéde, simplex Unitas, ut fructuósa sint tuis hæc parcitátis múnera. Amen.
   Ant. 1. Quis ascéndet in montem Dómini, aut quis stabit in loco sancto eius?
   Ant. 1.
Psalmus 23 (24)
Domini in templum adventus
Christo apertæ sunt portæ cæli propter carnalem eius assumptionem (S. Irenæus).
   Dómini est terra et plenitúdo eius, * orbis terrárum et qui hábitant in eo.
   
   Quia ipse super mária fundávit eum * et super flúmina firmávit eum.
   
   Quis ascéndet in montem Dómini, * aut quis stabit in loco sancto eius?
   
   Innocens mánibus et mundo corde, qui non levávit ad vana ánimam suam, * nec iurávit in dolum.
   
   Hic accípiet benedictiónem a Dómino * et iustificatiónem a Deo salutári suo.
   
   Hæc est generátio quæréntium eum, * quæréntium fáciem Dei Iacob.
   
   Attóllite, portæ, cápita vestra, et elevámini, portæ æternáles, * et introíbit rex glóriæ.
   
   Quis est iste rex glóriæ? * Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prœlio.
   
   Attóllite, portæ, cápita vestra, et elevámini, portæ æternáles, * et introíbit rex glóriæ.
   
   Quis est iste rex glóriæ? * Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Quis ascéndet in montem Dómini, aut quis stabit in loco sancto eius?
   Ant.
   Ant. 2. Benedícite, gentes, Deum nostrum.
   Ant. 2.
Psalmus 65 (66)
Hymnus ad sacrificium gratiarum actionis
De resurrectione Domini et conversione gentium (Hesychius).
I
   Iubiláte Deo, omnis terra, psalmum dícite glóriæ nóminis eius, * glorificáte laudem eius.
   
   Dícite Deo: « Quam terribília sunt ópera tua. * Præ multitúdine virtútis tuæ blandiéntur tibi inimíci tui.
   
   Omnis terra adóret te et psallat tibi, * psalmum dicat nómini tuo ».
   
   Veníte et vidéte ópera Dei, * terríbilis in adinventiónibus super fílios hóminum.
   
   Convértit mare in áridam, et in flúmine pertransíbunt pede; * ibi lætábimur in ipso.
   
   Qui dominátur in virtúte sua in ætérnum, óculi eius super gentes respíciunt; * rebélles non exalténtur in semetípsis.
   
   Benedícite, gentes, Deum nostrum * et audítam fácite vocem laudis eius;
   
   qui pósuit ánimam nostram ad vitam * et non dedit in commotiónem pedes nostros.
   
   Quóniam probásti nos, Deus; * igne nos examinásti, sicut examinátur argéntum.
   
   Induxísti nos in láqueum, * posuísti tribulatiónes in dorso nostro.
   
   Imposuísti hómines super cápita nostra, transívimus per ignem et aquam, * et eduxísti nos in refrigérium.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Benedícite, gentes, Deum nostrum.
   Ant.
   Ant. 3. Audíte, omnes, qui timétis Deum, quanta fecit ánimæ meæ, allelúia.
   Ant. 3.
II
   Introíbo in domum tuam in holocáustis; reddam tibi vota mea,
   
   quæ protulérunt lábia mea, * et locútum est os meum in tribulatióne mea.
   
   Holocáusta medulláta ófferam tibi cum incénso aríetum, * ófferam tibi boves cum hircis.
   
   Veníte, audíte, et narrábo, omnes, qui timétis Deum, * quanta fecit ánimæ meæ.
   
   Ad ipsum ore meo clamávi * et exaltávi in lingua mea.
   
   Iniquitátem si aspéxi in corde meo, * non exáudiet Dóminus.
   
   Proptérea exaudívit Deus, * atténdit voci deprecatiónis meæ.
   
   Benedíctus Deus, qui non amóvit oratiónem meam * et misericórdiam suam a me.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Audíte, omnes, qui timétis Deum, quanta fecit ánimæ meæ, allelúia.
   Ant.
In primo nocturno, anno II
De libro Levítici
   In diébus illis: Locútus est Dóminus ad Móysen dicens: " Tolle Aaron cum fíliis suis, vestes eórum et unctiónis óleum, vítulum pro peccáto, duos aríetes, canístrum cum ázymis; et congregábis omnem cœtum ad óstium tabernáculi convéntus. " Fecit Móyses ut Dóminus imperárat; congregatóque omni cœtu ante fores tabernáculi convéntus, ait: " Iste est sermo quem iussit Dóminus fíeri. "
   
   Statímque applicávit Aaron et fílios eius. Cumque lavísset eos aqua, vestívit pontíficem subúcula línea accíngens eum bálteo et índuens túnica hyacínthina et désuper ephod impósuit, quod astrínxit cíngulo ephod fírmiter; et impósuit ei pectorále in quo dedit Urim et Tummim. Cídari quoque texit caput et super eam contra frontem pósuit láminam áuream, diadéma sanctum, sicut præcéperat Dóminus Móysi. Tulit et unctiónis óleum quo levit habitáculum cum omni supelléctili sua et sanctificávit ea. Cumque de eo aspersísset altáre septem vícibus, unxit illud et ómnia vasa eius labrúmque cum basi sua sanctificávit óleo.
   
   Quod fundens super caput Aaron, unxit eum et consecrávit; fílios quoque eius applicátos vestívit subúculis líneis et cinxit bálteo imposuítque mitras, ut iússerat Dóminus Móysi. Addúxit et vítulum pro peccáto; cumque super caput eius posuíssent Aaron et fílii eius manus suas, immolávit eum; et háuriens Móyses sánguinem tincto dígito tétigit córnua altáris per gyrum et mundávit illud; fudítque relíquum sánguinem ad fundaménta eius et sanctificávit illud expiándo. Adipem autem qui erat super vitália et retículum iécoris duósque renúnculos cum arvínulis suis adolévit super altáre; vítulum cum pelle, cárnibus et fimo cremans extra castra, sicut præcéperat Dóminus Móysi.
   
   Et élevans Aaron manus ad pópulum benedíxit eis. Sicque, complétis hóstiis pro peccáto et holocáustis et pacíficis, descéndit. Ingréssi autem Móyses et Aaron tabernáculum convéntus et deínceps egréssi benedixérunt pópulo. Apparuítque glória Dómini omni pópulo et ecce egréssus ignis a Dómino devorávit holocáustum et ádipes qui erant super altáre. Quod cum vidíssent turbæ, exsultavérunt ruéntes in fácies suas.
   
   r. Vos qui transitúri estis Iordánem, ædificáte altáre Dómino de lapídibus quos ferrum non tétigit, et offérte super illud holocáusta et hóstias pacíficas * Deo vestro. v. Cumque intravéritis terram quam Dóminus datúrus est vobis, ædificáte ibi altáre Dómino * Deo. v. Glória Patri. * Deo.
   
In secundo nocturno, anno II
Ex Sermónibus sancti Leónis Magni papæ (Sermo 35, 3-5: SC 49, 77-79)
   In Ioánnis evangélio Dóminus dicit: In hoc cognóscent omnes quia mei discípuli mei estis, si dilectiónem habuéritis ad ínvicem; et in eiúsdem apóstoli epístula légitur: Caríssimi, diligámus ínvicem quóniam cáritas ex Deo est. Discútiant ergo se fidélium mentes, et íntimos sui cordis afféctus vera examinatióne diiúdicent; ac si repósitum áliquid in consciéntiis suis de frúctibus caritátis invénerint, Deum sibi inésse non dúbitent, et ut magis magísque tanti hóspitis sint capáces, fiant perseverántis misericórdiæ opéribus amplióres.
   
   Si enim diléctio Deus est, nullum habére debet términum cáritas, quia nullo potest claudi fine divínitas. Ad exercéndum ígitur, dilectíssimi, caritátis bonum, quamvis tempus omne sit cóngruum, præséntes tamen dies speciálius cohortántur; ut qui Pascha Dómini cúpiunt cum ánimi et córporis sanctificatióne suscípere, hanc máxime grátiam conéntur acquírere, qua et ómnium continétur summa virtútum et multitúdo tégitur peccatórum.
   
   Et ídeo celebratúri illud éminens super ómnia sacraméntum, quo iniquitátes nostras Iesu Christi sanguis abolévit, misericórdiæ prímitus hóstias præparémus; ut quod nobis bónitas Dei cóntulit, nos quoque eis qui in nos peccavére præstémus. In páuperes quoque et divérsis debilitátibus impedítos benígnior nunc lárgitas exserátur, ut grátiæ Deo multórum voce referántur, et ieiúniis nostris egéntium reféctio suffragétur.
   
   Nulla enim devotióne fidélium magis Dóminus delectátur, quam ista quæ paupéribus eius impénditur, et ubi curam misericórdiæ ínvenit, ibi imáginem suæ pietátis agnóscit. Non timeátur in iis expénsis deféctio facultátum, quóniam ipsa benígnitas magna substántia est, nec potest largitátis deésse matéries, ubi Christus pascit et páscitur. In omni hoc ópere illa intérvenit manus quæ panem frangéndo auget et erogándo multíplicat.
   
   r. Tribulárer si nescírem misericórdias tuas, Dómine; tu dixísti: Nolo mortem peccatóris, sed ut convertátur et vivat, * Qui Chananæam et publicánum vocásti ad pæniténtiam. v. Et Petrum lacrimántem suscepísti, miséricors Dómine. * Qui Chananæam. v. Glória Patri. * Qui Chananæam.
   
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
   Deus, qui per Verbum tuum humáni géneris reconciliatiónem mirabíliter operáris, præsta, quǽsumus, ut pópulus christiánus prompta devotióne et álacri fide * ad ventúra sollémnia váleat festináre. Per Dóminum.
   
   Dóminus vobíscum.
   
   r. Et cum spíritu tuo.
   
   Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
   
   r. Amen.
   
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
Retour en haut