Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

Die 17 martii
   1. Sancti Patrícii, epíscopi, qui iúvenis e Británnia in Hibérniam delátus est captívus, dein, libertáte recépta, in cléricis adnumerári vóluit et in eándem rédiit ínsulam, ubi, epíscopus factus, pópulo actuóse Evangélium nuntiávit atque Ecclésiam fírmiter ordinávit, donec apud civitátem Dunum in Hibérnia in Dómino obdormívit.
   
   2. Commemorátio plurimórum sanctórum mártyrum Alexandríæ in Ægýpto, qui, témpore Theodósii imperatóris, christianórum número crescénte, a Serápidis cultóribus comprehénsi sunt et, cum idólum constánter adoráre renuíssent, sævíssime cæsi.
   
   3. Cabillóni in Burgúndia Gálliæ, sancti Agrícolæ, epíscopi, qui per decem fere lustra hanc rexit Ecclésiam et váriis concíliis roborávit.
   
   4. Nivéllæ in Brabántia, sanctæ Gertrúdis, abbatíssæ, quæ, claríssimo génere orta, a sancto Amándo epíscopo sacrum velámen vírginum accépit et monastério a matre exstrúcto sapiénter præfuit, in Scripturárum lectióne assídua atque vigiliárum et ieiúnii austeritáte consúmpta.
   
   5. In ínsula Cypro, sancti Pauli, mónachi, qui, cum sanctórum Imáginum cultum defénderet, igne combústus est.
   
   6. Medúnei prope Bárium in Apúlia, beáti Conrádi, qui in Palæstína eremíticam vitam duxit, míseram cryptam usque ad mortem íncolens.
   
   7. Olomúcii in Morávia, sancti Ioánnis Sarkander, presbyteri et mártyris, qui párochus Holesoviénsis, cum arcána confessiónum tram dere renuísset, rotæ supplício datus est et adhuc spirans in cárcerem deiéctus post mensem óbiit.
   
   8. Apud Hurónes in Cánada, pássio sancti Gabriélis Lalemant, presbyteri e Societáte Iesu, qui strénuo zelo Dei glóriam ipso populórum loci idiómate diffúdit, ántequam ipse ab inimícis idolórum cultóribus ad crudelíssima traherétur supplícia. Eius memória ágitur cum sóciis die undevicésima octóbris.
   
   9 *. Málacæ in Hispánia, beáti Ioánnis Nepomucéni Zegrí y Moreno, presbyteri, qui ministérium suum in servítium Ecclésiæ atque animárum vitam consecrávit et, quo mélius glóriam Dei Patris in Christo procuráret, Congregatiónem Sorórum a Caritáte Beátæ Maríæ Vírginis a Mercéde fundávit.
   
   
   Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
   
   r. Deo grátias.
   
   v. Pretiósa in conspéctu Dómini, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
   
Lectio brevis (Is 55, 6-7)
   Quærite Dóminum, dum inveníri potest; invocáte eum, dum prope est. Derelínquat ímpius viam suam, et vir iníquus cogitatiónes suas; et revertátur ad Dóminum, et miserébitur eius, et ad Deum nostrum, quóniam multus est ad ignoscéndum.
   
   Verbum Dómini. r. Deo grátias.
   
   Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. r. Amen.
   
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
   Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. r. Amen.
   
   v. Ite in pace. r. Deo grátias.
   
Retour en haut