Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

   v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
   
   r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
   
   Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
Hymnus
Nunc tempus acceptábile fulget datum divínitus, ut sanet orbem lánguidum medéla parsimóniæ.
Christi decóro lúmine dies salútis émicat, dum corda culpis sáucia refórmat abstinéntia.
Hanc mente nos et córpore, Deus, tenére pérfice, ut appetámus próspero perénne pascha tránsitu.
Te rerum univérsitas, clemens, adóret, Trínitas, et nos novi per véniam novum canámus cánticum. Amen.
   Ant. 1. Quam bonus Israel Deus his, qui recto sunt corde.
   Ant. 1.
Psalmus 72
Cur iustus vexetur
Beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me (Mt 11,6).
I
   Quam bonus rectis est Deus, * Deus his, qui mundo sunt corde!
   
   Mei autem pæne moti sunt pedes, * pæne effúsi sunt gressus mei,
   
   quia zelávi super gloriántes, * pacem peccatórum videns.
   
   Quia non sunt eis impediménta, * sanus et pinguis est venter eórum.
   
   In labóre mortálium non sunt * et cum homínibus non flagellántur.
   
   Ídeo quasi torques est eis supérbia, * et tamquam induméntum opéruit eos violéntia.
   
   Prodit quasi ex ádipe iníquitas eórum, * erúmpunt cogitatiónes cordis.
   
   Subsannavérunt et locúti sunt nequítiam, * iniquitátem ab excélso locúti sunt.
   
   Posuérunt in cælo os suum, * et lingua eórum transívit in terra.
   
   Ídeo in alto sedent, * et aquæ plenæ non pervénient ad eos.
   
   Et dixérunt: “Quómodo scit Deus, * et si est sciéntia in Excélso?”
   
   Ecce ipsi peccatóres et abundántes in sǽculo * multiplicavérunt divítias.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Quam bonus Israel Deus his, qui recto sunt corde.
   Ant.
   Ant. 2. Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.
   Ant. 2.
II
   Et dixi: “Ergo sine causa mundávi cor meum * et lavi in innocéntia manus meas;
   
   et fui flagellátus tota die, * et castigátio mea in matutínis.”
   
   Si dixíssem: “Lóquar ut illi”, * ecce generatiónem filiórum tuórum prodidíssem.
   
   Et cogitábam, ut cognóscerem hoc; * labor erat in óculis meis,
   
   donec intrávi in sanctuárium Dei * et intelléxi novíssima eórum.
   
   Verúmtamen in lúbrico posuísti eos, * deiecísti eos in ruínas.
   
   Quómodo facti sunt in desolatiónem! * Súbito defecérunt, periérunt præ horróre.
   
   Velut sómnium evigilántis, Dómine, * surgens imáginem ipsórum contémnes.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.
   Ant.
   Ant. 3. Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.
   Ant. 3.
III
   Quia exacerbátum est cor meum, * et renes mei compúncti sunt;
   
   et ego insípiens factus sum et nescívi: * ut iuméntum factus sum apud te.
   
   Ego autem semper tecum; * tenuísti manum déxteram meam.
   
   In consílio tuo dedúces me * et póstea cum glória suscípies me.
   
   Quis enim mihi est in cælo? * Et tecum nihil vólui super terram.
   
   Defécit caro mea et cor meum; * Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum.
   
   Quia ecce, qui elóngant se a te, períbunt; * perdidísti omnes, qui fornicántur abs te.
   
   Mihi autem adhærére Deo bonum est, * pónere in Dómino Deo spem meam,
   
   ut annúntiem omnes operatiónes tuas * in portis fíliæ Sion.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.
   Ant.
In primo nocturno, anno II
De libro Levítici
   In diébus illis: Præcépit Dóminus Móysi dicens: " Lóquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni témpore ingrediátur sanctuárium quod est intra velum coram propitiatório quo tégitur arca, ut non moriátur, quia in nube apparébo super propitiatórium; sed hoc modo ingrediátur: vítulum ófferet pro peccáto et aríetem in holocáustum; subúcula línea sancta vestiétur, feminálibus líneis verecúnda celábit, accingétur zona línea, cídarim líneam impónet cápiti: hæc enim vestiménta sunt sancta quibus cunctis, cum lotus fúerit, induétur. "
   
   Afferet ergo Aaron vítulum pro peccáto et éxpians se et domum suam immolábit eum; assumptóque turíbulo quod de prunis altáris coram Dómino impléverit, et háuriens manu compósitum thymiáma in incénsum ultra velum intrábit in sancta, ut, pósitis super ignem aromátibus coram Dómino, nébula eórum et vapor opériat propitiatórium quod est super testimónium, et non moriátur. Tollet quoque de sánguine vítuli et aspérget dígito sépties contra frontem propitiatórii. Cumque mactáverit hircum pro peccáto pópuli, ínferet sánguinem eius intra velum, sicut præcéptum est de sánguine vítuli, ut aspérgat e regióne propitiatórii et éxpiet sanctuárium ab immundítiis filiórum Israel et a prævaricatiónibus eórum cunctísque peccátis. "
   
   Iuxta hunc ritum fáciet tabernáculo convéntus quod fixum est inter eos in médio sórdium habitatiónis eórum. Nullus hóminum sit in tabernáculo convéntus, quando póntifex ingréditur sanctuárium, ut éxpiet se et domum suam et univérsam congregatiónem Israel, donec egrediátur. Cum autem exíerit ad altáre quod coram Dómino est, expiábit illud et sumptum sánguinem vítuli atque hirci fundet super córnua eius per gyrum; aspergénsque de sánguine dígito sépties mundábit sanctificabítque illud ab immundítiis filiórum Israel. Et postquam compléverit expiatiónem sanctuárii et tabernáculi convéntus et altáris, tunc áfferat hircum vivéntem; et, pósita utráque manu super caput eius, confiteátur Aaron super eum omnes iniquitátes filiórum Israel et univérsa delícta atque peccáta eórum; quæ ponens super caput eius emíttet illum per hóminem parátum in desértum."
   
   r. Abscóndite eleemósynam in sinu páuperis, et ipsa orat pro vobis ad Dóminum, * Quia sicut aqua exstínguit ignem, ita eleemósyna exstínguit peccátum. v. Honóra Dóminum de tua substántia, et de primítiis frugum tuárum da paupéribus. * Quia sicut. v. Glória Patri. * Quia sicut.
   
In secundo nocturno, anno II
Ex Homilíis sancti Ioánnis Chrysóstomi epíscopi in Evangélium Ioánnis (Hom. 35, 2.3: PG 59, 201.202-203)
   Erat autem quidam régulus cuius fílius infirmabátur Caphárnaum. Hic cum audísset quia Iesus adveníret a Iudæa in Galilam, venit ad eum et rogábat eum ut descénderet et sanáret fílium eius. Cum Iesus dixísset: Vade, fílius tuus vivit, crédidit sermóni eius et ibat. Quid ergo sibi vult hic? Vel hoc Samaritános qui sine signis credidérunt, admírans dixit, vel eam quæ sua videbátur esse civitátem, Caphárnaum nempe, perstríngit. Síquidem cum álius apud Lucam díceret: Credo, Dómine, ádiuva incredulitátem meam, iísdem usus est verbis. Itaque licet hic credíderit, non tamen plene et íntegre: quod declárat cum sciscitátur, qua hora relíquit eum febris.
   
   Volébat enim dícere, num sponte sua, num ex Christi præcépto febris abscessísset. Ut vero cognóvit quia heri hora séptima, crédidit ipse et domus eius tota. Viden' illum credidísse, servis nuntiántibus, non Christo loquénte? Mentem ergo eius, qua vénerat, árguit: ita enim magis illum ad fidem inducébat: ante signum enim non ádmodum credébat. Consíderes velim, vel ipsa verba quantam demónstrent viri infirmitátem. Descénde priúsquam moriátur fílius meus, quasi non posset mórtuum suscitáre et quasi non nosset quo statu puer esset. Ideo illum coárguit et consciéntiam perstríngit, osténdens signa ánimæ causa máxime edi. Hic enim non minus patrem ánimo laborántem curat, quam fílium; ut nobis suádeat non tam signis quam doctrínæ eius attendéndum esse.
   
   Quid ergo per hæc docémur? Ne mirácula exspectémus, neve divínæ poténtiæ pígnora quærámus. Hic namque multos vídeo qui cum, vel fílio vel uxóre ægrotánte, áliquid solátii accepére, maiórem erga Deum pietátem exhibuérunt. Etiámsi vero non exaudiámur, in gratiárum actióne et laude perseveráre par est. Hoc quippe fidélium servórum est, hoc diligéntium et Dóminum ut par est amántium, ut non modo in tranquillitáte, sed étiam in ærúmnis ad illum accúrrant. Qui autem illum in tranquillitáte solum colit, non tanti amóris signa éxhibet, neque pure Christum amat.
   
   r. Ecce nunc tempus acceptábile, ecce nunc dies salútis. Commendémus nosmetípsos in multa patiéntia, in ieiúniis multis, * Per arma iustítiæ virtútis Dei. v. In ómnibus exhibeámus nosmetípsos sicut Dei minístros, ut non vituperétur ministérium nostrum. * Per arma. v. Glória Patri. * Per arma.
   
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
   Deus, qui ineffabílibus mundum rénovas sacraméntis, præsta, quǽsumus, ut Ecclésia tua et ætérnis profíciat institútis, * et temporálibus non destituátur auxíliis. Per Dóminum.
   
   Dóminus vobíscum.
   
   r. Et cum spíritu tuo.
   
   Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
   
   r. Amen.
   
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
Retour en haut