v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
 
 r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
 
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
Hymnus
Qua Christus hora sítiit crucem vel in qua súbiit, quos præstat in hac psállere ditet siti iustítiæ.
Simul sit his esúries, quam ipse de se sátiet, crimen sit ut fastídium virtúsque desidérium.
Charísma Sancti Spíritus sic ínfluat psalléntibus, ut carnis æstus frígeat et mentis algor férveat.
Christum rogámus et Patrem, Christi Patrísque Spíritum; unum potens per ómnia, fove precántes, Trínitas. Amen.
 Ant. Vivo ego, dicit Dóminus; nolo mortem peccatóris, sed ut magis convertátur et vivat.
 Ant.
Psalmus 118 (119), 129-136
Meditatio verbi Domini in lege
Plenitudo legis est dilectio (Rom 13, 10).
XVII (Phe)
 Mirabília testimónia tua, *ídeo servávit ea ánima mea.
 
 Declarátio sermónum tuórum illúminat *et intelléctum dat párvulis.
 
 Os meum apérui et attráxi spíritum, *quia præcépta tua desiderábam.
 
 Convértere in me et miserére mei *secúndum iudícium tuum cum diligéntibus nomen tuum.
 
 Gressus meos dírige secúndum elóquium tuum, *et non dominétur mei omnis iníquitas.
 
 Rédime me a calúmniis hóminum, *ut custódiam mandáta tua.
 
 Fáciem tuam illúmina super servum tuum *et doce me iustificatiónes tuas.
 
 Rívulos aquárum deduxérunt óculi mei, *quia non custodiérunt legem tuam.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
Psalmus 81 ( 82)
Contra iudices iniquos
Nolite ante tempus quidquam iudicare, quoadusque veniat Dominus (1 Cor 4, 5)
 Deus stetit in concílio divíno, *in médio deórum iúdicat.
 
 «Usquequo iudicábitis iníque *et fácies peccatórum sumétis?
 
 Iudicáte egéno et pupíllo, *húmilem et páuperem iustificáte.
 
 Erípite páuperem *et egénum de manu peccatóris liberáte».
 
 Nesciérunt, neque intellexérunt, in ténebris ámbulant; *movebúntur ómnia fundaménta terræ.
 
 Ego dixi: «Dii estis *et fílii Excélsi omnes» .
 
 Vos autem sicut hómines moriémini *et sicut unus de princípibus cadétis.
 
 Surge, Deus, iúdica terram, *quóniam tu hereditábis in ómnibus géntibus.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
Psalmus 119 (120)
Desiderium pacis
In tribulatione patientes, orationi instantes (Rom 12, 12).
 Ad Dóminum, cum tribulárer, clamávi, * et exaudívit me.
 
 Dómine, líbera ánimam meam a lábiis mendácii, * a lingua dolósa.
 
 Quid detur tibi aut quid apponátur tibi, * lingua dolósa?
 
 Sagíttæ poténtis acútæ * cum carbónibus iuniperórum.
 
 Heu mihi, quia peregrinátus sum in Mosoch, * habitávi ad tabernácula Cedar!
 
 Multum íncola fuit ánima mea * cum his, qui odérunt pacem.
 
 Ego eram pacíficus; * cum loquébar, illi impugnabant me.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Vivo ego, dicit Dóminus; nolo mortem peccatóris, sed ut magis convertátur et vivat.
 Ant.
Lectio brevis (Ez 18, 23)
 Numquid voluntátis meæ est mors ímpii, dicit Dóminus Deus, et non ut convertátur a viis suis et vivat?
 
 v. Avérte fáciem tuam a peccátis meis. r. Et omnes iniquitátes meas dele.
 
 Orémus.
 
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
 Deus, qui ineffabílibus mundum rénovas sacraméntis, † præsta, quǽsumus, ut Ecclésia tua et ætérnis profíciat institútis, * et temporálibus non destituátur auxíliis. Per Dóminum.
 
 Dóminus vobíscum.
 
 r. Et cum spíritu tuo.
 
 Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
 
 r. Amen.
 
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.